Diwan (ludus)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Orientis ludus Diwan

Diwan (prolatio: ['diwɑ̃n]) est lingua Britonica nomen cuiusdam societatis ludorum Francicorum quo disciplinae Britonice edocentur, praesertim regione Britannia Minore. Ludus primus anno 1977 in Britannia Minore conditus est. Verbum "diwan" Britonicum Latine "germinare" sonat. Anno 2011 ludi isti 3 528 alumnorum enumerabat.

Initium[recensere | fontem recensere]

Decembre 1976, Renatus L'Hostis, musicus, britonizans, Unionis Democraticae Britannicae et "Confoederationis Generalis Laboris" (Francogallice "Union Générale du Travail") militans, ab aliis ludis societatibus Europaeis quo disciplinae linguis regionalis tradebantur iniiectus, sicut "Gaelscoileanna" lingua Hibernica, "ikastolak" lingua Vasconica, "calandretas" lingua Occitanica et "La Bressola" lingua Catalana, Lampaul-Plouarzel urbis magistris conciliique municiplalis in animo communis territorio schola infantilis recipere induxit. Septembre anno 1977 haec aperta est et institutor unus quinque infantes erudiendes suscipit.

Evolutio[recensere | fontem recensere]

Post primam aliae scholae infantiles aperientur, primus ludus puerorum anno 1980, primos collegium anno 1988 et Lycium anno 1994 in Le Relecq-Kerhuon Fini Terrae. Septembre anno 2002, societatis Diwan scholae infantilium ludique triginta et tres, collegia quater et lycium unum, atque agentes et institutores, magistros professoresque ducenti et quinquaginta dinumerabat. Septembre anno 2004, schola infantilis una arrotundimenti XIV Lutetiae aperta est. Septembre anno 2008, societatis Diwan scholae infantilium ludique triginta et septem, collegia sex et lycium unum constant. Septembre anno 2010, scholae infantilium ludique quadraginta et unum sunt.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]