Disputatio Usoris:Urbanus Ferrarius

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia

Salve, Urbane!

Gratus aut grata in Vicipaediam Latinam acciperis! Ob contributa tua gratias agimus speramusque te delectari posse et manere velle.

Cum Vicipaedia nostra parva humilisque sit, paucae et exiguae sunt paginae auxilii, a quibus hortamur te ut incipias:

Si plura de moribus et institutis Vicipaedianis scire vis, tibi suademus, roges in nostra Taberna, vel roges unum ex magistratibus directe.

In paginis encyclopaedicis mos noster non est nomen dare, sed in paginis disputationis memento editis tuis nomen subscribere, litteris impressis --~~~~, quibus insertis nomen tuum et dies apparebit. Quamquam vero in paginis ipsis nisi lingua Latina uti non licet, in paginis disputationum qualibet lingua scribi solet. Quodsi quid interrogare velis, vel Taberna vel pagina disputationis mea tibi patebit. Ave! Spero te "Vicipaedianum" aut "Vicipaedianam" fieri velle!

-- Andrew Dalby (disputatio) 11:25, 27 Iunii 2014 (UTC)[reply]

Ave, Andrew Dalby,

Volo Vicipaediam Latinam augere. Plurimas iam scripsi paginas, alias emendavi. Sed nondum nomen meum inscripseram. Ut moris est Vicipaediani, omnino vito fingere verba nova. Fateor tamen aliquando verba quaedam difficilia esse inventu. Si mihi adiutorio opus fuerit, potero ad te confugere? --Urbanus Ferrarius (disputatio) 01:40, 30 Iunii 2014 (UTC)[reply]

Id pro certo habeas, mi Urbane. Quando sicut hodie fecisti ad Disputatio:Gluten, etiam alibi facis, optime erit. Necesse est enim interdum tales locutiones fingere si nihil de ea re Latine scriptum reperimus: in paginis disputationis de necessitate et de locutione idonea colloqui possumus. Andrew Dalby (disputatio) 11:40, 1 Iulii 2014 (UTC)[reply]