Disputatio:Ursus arctos

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia

Linnaeus quattuor animalia sub 'Ursus' genere imputavit anno 1766: Arctos, hoc est, ursus proprie dictus; Meles; Lotor (Germanis Waschbär); et Ursus luscus (gulo, Anglice wolverine). —Myces Tiberinus 13:57 iul 22, 2005 (UTC)

Mihi videtur hanc descriptionem anno ignoto mutavisse. Inspice, quaeso, hanc vicipaediae anglicae paginam sequentem: en:Ursus (biology), quinque sunt species. Propterea, puto nomen sub huius articuli imagine esse "Ursus arctos" neque solum "ursus", quia ursus generaliter generis nomen denotat et ursus arctos est speciei nomen, et quemadmodum in en:Brown Bear optime videmus ursus huius latine articuli ad speciem arctos pertinet (imago eadem est!).
Da mihi veniam si opinio mea vitiosa sit --Mafrius 14:43 iul 22, 2005 (UTC)
Ita, solum dico, dicere Ursus arctos simile est leonem Panthera leo vocando vel potius lutram Lutra lutra. Apud Linnaeum species arctos, sicut leo et lutra nomen substantivum est. Alia nomina appellativa specialia nunc in hoc genere nomina adiectiva sunt: americanus, maritimus, thibetanus, spelaeus. Ursus sive arctos ursus solitus est, cui adiectivum haud necesse est. Aut ursus aut arctos dic, non ambo, nisi vero de nomine binomine taxonomico vis loqui—ursus adhibui quia arctos nomen Graecum est. —Myces Tiberinus 17:55 iul 22, 2005 (UTC)


Bene. Sed quod volebam erat scribere unum articulo de Urso arctos, alium de Urso maritimo (quo iam est!), alium de Urso americano et cetera (usus nominis binominis). Tunc, sub cuiusque articuli imagine nomen esset aequalis articuli nomine. Si autem nomenclatura binominis Ursus arctos non scribere velis et solum Ursus scribes tunc hoc scribendi modum mihi videor esse confusum, quia panthera leo scribimus ut leo, neque panthera. Id est, si nomenclatura binomis uti velimus (sicut ego censeo) tunc Ursus arctos scribere debemus. Alio modo, scribere arctos neque Ursus. Non potes hanc conventionem mutare solum quia arctos est verbum Graecum.
--Mafrius 19:48 iul 22, 2005 (UTC)