Disputatio:Tiara

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia
Insigne Vicipaediae Tiara fuit pagina mensis Decembris 2010.

Tiara non est verbum latinum. Propono hanc rem movendam ad 'camelaucum' aut 'triregnum' 82.36.94.228 20:00, 15 Aprilis 2009 (UTC) Corrigar! Tiara vero est Latina, sed non adhiberi solet huic tegmini capitis. Tergum violinae 21:52, 15 Aprilis 2009 (UTC)[reply]

Non solum papae caput tegit (vel potius texit) tiara. Itaque symbolam nová auxi dispositione. --Neander 23:51, 15 Aprilis 2009 (UTC)[reply]

Vicipaedia Anglica dixit etymlogiam esse verbum persicum "تاره" /tara/. Nonne hoc in sectionem "De etymologia" addere oportet? Anne hoc perperam est positum et vere scripsi "unde sit, parum liquet"?--Thesaurus 03:14, 16 Aprilis 2009 (UTC)[reply]

De etymologia disputationem nondum perfeci. Quod ad tara attinet, eius mentionem ne unum quidem facit e lexicis etymologicis quae inspexi (Frisk, Chantraine, Ernout & Meillet, Walde & Hofmann). Vicipaediae Anglicae fons deest etymologiae. Fonte non indicato nequeo aestimare, qua argumentatione /tia.../ ex /ta.../, mutatio insolita, defendatur. --Neander 12:00, 16 Aprilis 2009 (UTC)[reply]
Secundum Oxford English Dictionary, verbum est "of unknown origin" et primum significavit "The raised head-dress or high peaked cap worn by the Persians and some other eastern peoples, varying in shape according to the rank of the wearer; a kind of turban." IacobusAmor 12:32, 16 Aprilis 2009 (UTC)[reply]