Disputatio:Tethys (satelles)

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia

ad "chiliogrammum: est neutrum. Vide Helfer, lexicon auxiliare ad verbum. ad "Vranus: Vide normas orthographicas et orthotypicas Latinas ex Academia Latinitatis Fovendae p. 18. (W.Bohmhammel)

  • Chiliogramma provenit a voce "gramma" quod, secundum saltem Lexicum Anglicum Oxoniense, invenitur latinitate seriore, et sc. provenit de graeco sermone. Si commenta tua viginti minutis prius legissem facillime Helfer inspicere potuissem, sed nunc non possum (neque Lewis and Short, e.g.) sed miror si veritate proposuerit "grammum." Debet potius esse Chiliogramma -tis n..
  • Vranus, quaecumque proposuerit ALF, bone vir, non est in orbe tota ulla auctoritas absoluta de normis linguae Latinae scribendae, et aliae auctoritates alias normas proposuerunt, proponunt, et sine dubio semper proponent. Solae normae quae nostra, te incluso, intersunt sunt huius Vicipaediae normae, de quibus nonnulla discere potueris a Auxilium pro editione (sed proh dolor latinitas illius paginae, ironice, est valde recensenda!)
--Iustinus 20:34 aug 6, 2005 (UTC)

ad grammum /gramma: Cum apud Isidorem inveniri possit gramma / grammatos, quod ibi aliquod pondus significat, tibi nunc contra Helferum assentior. W.B. / 6 Idus Sext.