Disputatio:Schaesburgum

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia

De nomine[fontem recensere]

Nomen "Castrum Sex" re vera in fontibus nonnullis hodiernis reperitur, quorum alii nomen Romanum antiquum fuisse dicunt (per errorem), alii mediaevale (fortasse, sed quo fonte primario?) "Castrum Sex" aegre ad artem grammaticam Latinam acccommodatur. In dubio sum, an melius erit ad "Saxoburgum" movere, nomen pro certo temporibus recentioribus usitatum. Andrew Dalby (disputatio) 20:37, 17 Augusti 2014 (UTC)[reply]

Consentio ego; et Saxoburgum et Sciburgium et Schaesburgum plurimos fontes habere videntur. Lesgles (disputatio) 17:09, 18 Augusti 2014 (UTC)[reply]
Hic est fons primarius nominis "Castrum Sex" ex anno 1280, ut multi putant, re vera potius ex 1319-1325. Forsitan autem sunt sex seniores ex castro ???--Utilo (disputatio) 13:04, 19 Augusti 2014 (UTC)[reply]
Bene repperisti! Ex illo archivo alia nomina Latina non reperio, sed bis vel ter locutionem "civitas Schesspurg" vel sim. intra textum Latinum. Ab hoc indice incipiens, fontes Latinos recentiores per Google quaesivi. "Schaesburgum" saepius quam alia nomina reperio. Eo igitur movi, sed, si quis disputare velit, disputa! Andrew Dalby (disputatio) 14:21, 19 Augusti 2014 (UTC)[reply]