Disputatio:Rivipullus

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia

De nomine[fontem recensere]

Rivipollensis mihi videtur adiectivum esse. Fortasse nomen rectum Rivipollia vel Rivipollium sit?, etiam, vide Disputatio:Reykiavica#reykiavicana --Xaverius 09:25, 23 Martii 2009 (UTC)[reply]

Xaveri, nescio originem verbi rivipollensis, sed eius origo est pagus in valle fluminis Freser (quod derivat de verbo catalano fresa (id est, "stridor", sic Freser "qui fert stridorem"). Erat antiquus pagus in valle rivi pollentis (id est, Freser), inde verbum compostum "rivus" magis "pollens", inde rivus pollens fecit adiectivum rivipollensis. Ita Ripoll de pago in Rivipollensi valle. Salve--Imtoo 13:36, 23 Martii 2009 (UTC)[reply]
Andrew Dalby invenit in encyclopaedia catalana online originem verbi, sed nulla mentio apparet in versione scripta eiusdem encyclopediae.--Imtoo 14:31, 23 Martii 2009 (UTC)[reply]
Rivus Pollens mihi placet - nomen loci est simul Pons Vetus (Pontevedra)--Xaverius 15:25, 23 Martii 2009 (UTC)[reply]
Secundum [1] nomen topi Ripoll derivat de Rivipollensis, id est rivus populorum.--Imtoo 20:58, 23 Martii 2009 (UTC)[reply]

"Rivus populorum" erit fortasse etymologia, sed hoc nomen Latine nunquam reperitur. "Rivus pollens" nunquam (in fontibus fidelibus) reperitur. Sed denuo repperi "Rivipullo" (abl.?) et "Rivipullus" (nom.) in fontibus re vera Latinis. Movebo igitur (sed si quis dissentit, disputare pro certo licet!) Andrew Dalby (disputatio) 16:45, 3 Aprilis 2014 (UTC)[reply]