Disputatio:Rhamses II

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia
(Redirectum de Disputatio:Ramses II)

Consentio hanc paginam coniungendam esse cum pagina Ramses II. --Fabullus 12:37, 14 Ianuarii 2009 (UTC)[reply]

Plinius et Tacitus utrique formam q.e. Rhamses scripsisse videntur. Num libro citato (Rüter) fides est facienda? Neander (disputatio) 16:40, 5 Februarii 2017 (UTC)[reply]

Ita (dico ego) sed etiam Plinio et Tacito. Tu potes citationes in pagina addere. An censes paginam movendam esse? Andrew Dalby (disputatio) 18:19, 5 Februarii 2017 (UTC)[reply]
Ita vero, censeo paginam movendam esse, nam non est, quin scriptoribus antiquis primam auctoritatem concedamus; praeterea Rhamses etiam in Lexico universali (Hofmann) reperitur. Si Rüter fide dignus est, nonne oporteat paginam indicare? Neander (disputatio) 18:54, 5 Februarii 2017 (UTC)[reply]
Certe. Editorem anonymum nostrum nihilominus laudo, quod in hanc paginam, anno 2008 creatam, ille primus fontem tituli Latini inseruit!
De nominibus Aegyptiis auctoritatem scriptoribus Latinis classicis paulo minorem quam tu concedo, Aegyptologis recentioribus Latinizantibus paulo maiorem ... sed nihil de hoc nomine, nihil de eruditione Rüteri, scio. Andrew Dalby (disputatio) 21:24, 5 Februarii 2017 (UTC)[reply]
Before proceeding with changes, it might be useful to be sure that the <h> in Rhamses isn't a Greekism, a Latin-alphabet reminiscence of the rough breathing of initial /r/ in Greek; or if it is, whether retaining it is OK (as it's OK, for example, in the letter-name rho). ¶ The Vulgate has a city of Ramesses. IacobusAmor (disputatio) 22:35, 5 Februarii 2017 (UTC)[reply]
Constat combinationem rh Graecismum esse aut affectare, sed Graecismus per se non est causa repudiandi. (Etiam Ioannes et sescentae aliae formae celebres Graecismi sunt.) Verum tamen, si testimonium antiquorum displicet, nil obstat, quin in scribendi usu Aegyptologorum latine callentium quiescamus, si omnium consensu nomen huius pharaonis certo alio modo scribi soleat. Neander (disputatio) 06:58, 6 Februarii 2017 (UTC)[reply]
Ego rh faveo, sed Plinius quidem forma Rhamsesis uti videtur (saltem in editione Mayhoff): "statuit eos in supra dicta urbe Sesothes quattuor numero, quadragenum octonum cubitorum longitudine, Rhamsesis autem, quo regnante Ilium captum est, CXXXX cubitorum." Tacitus vero Rhamses: "atque eo cum exercitu regem Rhamsen." Lesgles (disputatio) 09:11, 11 Aprilis 2017 (UTC)[reply]