Disputatio:Psychoanalysis

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia

Credo id esse psychoanalysim, non psychanalysim; cf [1]--123.192.69.44 10:50, 27 Iunii 2011 (UTC)[reply]

"Psychanalysis" est forma perfectior, nisi fallor (Neograece legimus ψυχαναλυσις, nunquam *ψυχοαναλυσις, secundum Google) sed nescio an fontes Latinae huius formae reperiri possunt. Andrew Dalby (disputatio) 11:15, 27 Iunii 2011 (UTC)[reply]
Neander iam fontes utiles pro "Psychoanalysis" repperit. Ad "psychanalysim" habeo titulos Homo psychanalyticus et Ut pictura ... psychanalytica (NB ab auctoribus Francogallicis scriptos!), nusquam autem in textu Latino. Andrew Dalby (disputatio) 09:01, 11 Aprilis 2012 (UTC)[reply]
"Psychanalysim" invenio hic: "Porro, ex altera parte, si psychanalysis, sacerdos potest iniustum damnum inferre medicis et psychoanalystis laicis qui exigunt remunerationem" (fortasse per errorem; vide "psychoanalystis" in eadem sententia et "psychoanalysis" alibi in libro). "Psychanalystis" autem hic. Ego quoque malim diaeresin non Graecam evitare. Lesgles (disputatio) 17:36, 9 Aprilis 2015 (UTC)[reply]
Commentatio quam protulisti (Cruchon) bona Latinitate exarata sine dubio psychoanalysim testatur (μία χελιδὼν ἐὰρ οὐ ποιεῖ). Alia exempla singulis verbis consistunt sine contextu Latino, nec de auctoribus scimus, quali Latinitate uti calleant. Equidem psychanalysim censuerim imitationem Graecam affectare, vanam quidem, quippe cum etiam Graeci in hoc verbo scribendo vacillent. Neander (disputatio) 05:25, 13 Octobris 2015 (UTC)[reply]
Sine dubio recte de Cruchon iudicasti, sed locus in acto Vaticani manet. "Quippe cum etiam Graeci in hoc verbo scribenda vacillent": verone? Ψυχοανάλυση in interrete rarissima repreritur; sola ψυχανάλυση in Λεξικό της κοινής νεοελληνικής, quod praeterea dicit, "ψυχ- 2 [psix], όταν το β' συνθετικό αρχίζει από φωνήεν".
Quae cum ita sint, eadem variatio etiam apud Latine loquentes, inversa quidem, quoniam psychoanalysis praevalere videtur. Tuum fontem rite addidi, quem doleo me praeterisse. Neander (disputatio) 04:44, 14 Octobris 2015 (UTC)[reply]