Disputatio:Politicus

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia

"Mulier publica"[fontem recensere]

Vide Meretrix et disputationes veteres:

--UV (disputatio) 08:46, 27 Aprilis 2013 (UTC)[reply]

Difficultas exstat cum de "viro publico" sermo fit, quia "publica", cum de muliere agatur, meretricem significare potest. Multae tamen sunt mulieres quae definitioni hac in commentatione datae congruant neque pro certo, cum mulieres sint, viri vocari possunt. MARCVS (disputatio) 10:00, 27 Aprilis 2013 (UTC)[reply]

De viri publici definitione[fontem recensere]

Si commentatio haec ad homines in re publica versantes pertinet, viri publici definitio hic prolata non est apta. Iuxta enim viri publici definitionem in hac commentatione datam, etiam cantores, verbi gratia, et histriones et athletae viri publici esse possunt. MARCVS (disputatio) 10:15, 27 Aprilis 2013 (UTC)[reply]

Nemine contradicente[fontem recensere]

Nemine contradicente, nunc cum "Politicus" contribuo. Difficultatem, quam tu suades, mi Marce, ego iam in disputationibus supra annexis indicavi! Terminum "vir publicus" evitare oportet. Andrew Dalby (disputatio) 11:40, 27 Aprilis 2013 (UTC)[reply]

Optime. MARCVS (disputatio) 11:52, 27 Aprilis 2013 (UTC)[reply]