Disputatio:Poetovium

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia

nomen[fontem recensere]

Ibi fuimus cum amasia caneque pompas et nugas mirantes frigoremque libenter repelli patientes, cum in animum cura festum Latine describendi ierat. Eo incepto, nomen Poetovio insolitum mihi videtur... Est Celeium (Celje), Labacum (Laibach/Ljubljana). Quin sit urbis nomen huius in -o nec -um terminans, non intelligere confiteor. Petebam parvum googles ope et Poetovium statim inveni. Scitne quis num ratione bona haec commentatio nominata sit, an non?--Ioscius 23:17, 14 Februarii 2010 (UTC)[reply]

kurenti[fontem recensere]

Kurentes
Zanpantzarrak

Monstra ista in imagine Slovene appellantur Kurenti. Reproduco hic quod lego in dictionario etymologico Sloveno meo:

kurent
Verbum rationibus multis explicatur, at consensus non satis habetur. Quidquid id est, non est deus Slavicus. Kurant in nonnullis dialectibus est nomen herois mythologici. Ducitur de Lat. currens, et notum est quoque Germanicis fabulis sub Germanico nomine Laufer (quod valet idem ac currens).

Quid ergo putatis? Videtur esse suasum tertiam declinationem aptissimam esse, sed Currens/Currentis, Current/Currentis, vel Kurent/Kurentis vos doctiores rogo? (kurent/kurentis praefero ego...)

Etiam rogem quis habeat opera de deis Alpinis mythologica? Vel sciat ubi sint? Xaverius mihi dixit nostros Kurentes persimiles esse bestiis Vasconicis Zanpantzarrak. Si eadem monstra idem faciunt Alpibus totis separata, putem aliquid iam de hoc certe scriptum esse. Gratias! --Ioscius 23:17, 14 Februarii 2010 (UTC)[reply]