Disputatio:Odessa

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia

Salve!

Ignosce mihi, sed nomen urbis meae in ista pagina http://la.wikipedia.org/wiki/Odessus_%28Ucraina%29 falsum est. Odessus est nomen antiquum Varnae, vide http://la.wikipedia.org/wiki/Odessus_%28Bulgaria%29 . Ille est Odessus ab Ovidio dicitur. Sed Odessa mea anno 1793 condita est, et nomen suum anno 1795 acceptavit. Dicitur Catharina II, regina Rossica, imperavisse nominare eam Odessam in honorem Odessi, sed in geno feminini.

Cura ut valeas!

Georgius Semenovus, Odessa, Ucraina, latinum@linguaeterna.com

Nonne genus -> ablativum genere ?--Rafaelgarcia 22:53, 10 Iunii 2008 (UTC)[reply]
Credo de hoc Georium rectum dicere.--Rafaelgarcia 22:12, 10 Iunii 2008 (UTC)[reply]
Et ego. Fuit re vera urbicula Graeca Odessos non longe ab Odessa remota, sed Odessa condita est e novo temporibus mediaevalibus (sic Ency. Brit.) vel anno 1793 (sic Georgius). Graesse, Orbis Latinus, omittit nomen. Debemus, ut credo, ad titulum Odessa movere. Andrew Dalby (disputatio) 07:28, 11 Iunii 2008 (UTC)[reply]

Puto hanc paginam ad "Odessa" movendam esse, quia de urbe notissima huius nominis narrat. -- Alexander Geraščenko (disputatio) 11:31, 21 Martii 2012 (UTC)[reply]

Recte monuisti. Movi. Andrew Dalby (disputatio) 12:40, 21 Martii 2012 (UTC)[reply]