Disputatio:Neurotransmissor

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia

Vocabulum rectum est neutrum neurotransmissorium, quia genere seu sexu caret. Cur sit neurotransmissor? Num masculini generis est molecula ista? An est nomen masculinum omissum cui additur transmissor adiectivum?

Certe genus grammaticum a sexu rei non determinatur -- est principium linguisticum. Verbum nauta est femininum; sexus autem nautae nihil refert. Nunc pro suffixo -or vide, amabo te, haec pagina. Nota quod verbum professor semper est masculinum. Etiam: transmitto > transmissus > transmissor, ita verbum transmissor est masculinum. Credo verbum transmissorium est similis verbi auditorium, id est locus audiendi, ita fortasse verbum transmissorium significet locus transmittendi? --Robert.Baruch 14:34, 22 Decembris 2011 (UTC)[reply]
Omnibus fere rebus consentio, mi Roberte, sed de genere verbi "nauta" abnuo! Formam habet primae declensionis, genus autem masculinum. Andrew Dalby (disputatio) 14:42, 22 Decembris 2011 (UTC)[reply]
(╯°□°)╯︵ ┻━┻ Hercle, recte habes! --Robert.Baruch 20:39, 22 Decembris 2011 (UTC)[reply]