Disputatio:Monoceros Rosea Invisibilis

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia

Censeo nomen illius articuli melius esse "Monoceros purpureus latens", quia vidi verbum "monoceros" esse masculinum [1]. Praeterea existimo adiectivum "purpureus" esse utendum loco verbi "purpura" quidem "colorem purpureum" significentis. Sed propositionis meae non certus sum et sic expectabo cogitationes vestras. Tuor 11:33 iul 15, 2005 (UTC)

Recte mones de adiectivo in loco nominis poneno. Quod attinet ad genus, credo "asseclas" istius unicorni pro certo habere monocerotem esse feminam. Praeterea, non est monoceros "latens" sed invisibilis, ut omnes sciunt. --Iustinus 17:51 iul 15, 2005 (UTC)
Heu! permulta vere vitia mihi erant; maxime me dolent. Mens mea saepissime latet, ut videtur. Gratias vobis ambobus. Dea certe est, non deus; sed nescio an verbum "monocerotem" femininum possit. Nonne nomina multorum animalium possunt feminina masculinave esse ut neccesse est? "Latens" mihi magis feliciter videbatur quam "invisibilis"; sed si "invisibilis" (aut "inspectabilis") clarius aut rectius est, certe possumus mutare. Pagina certissime movenda est propter verbum "purpura"; fortasse propter verbum "latens" — et dum eam movemus, forsitan quoque debeamus titulum mutare ut verbum omne littera magna scriptum sit (ut "Monoceros Purpurea Latens"). Anglice ita scriptum est. Doops 18:50 iul 15, 2005 (UTC)

Nonne nomen "Monoceros Roseus Invisibilis" esse deberet?. Censeo anglice verbum "pink" in latinam vertere ut "roseus", neque "purpureus". Praeterea, verbum "latens" non bonum est quia monoceros non latet sed videri non potest (tunc invisibilis est), sicut Iustinus recte affirmavit --Mafrius 21:53 iul 15, 2005 (UTC)

Recte mones. Vel "rubicundus." Nonnumquam et "puniceus" pro pink adhibetur. --Iustinus 23:16 iul 15, 2005 (UTC)
Bene. Paginam movebo. Doops 00:14 iul 16, 2005 (UTC)