Disputatio:Marcus Zuerius Boxhornius

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia

Nonne hic compatriota meus, de quo - antea mihi ignoto - discere gavisus sum, Marcus Zuerius Boxhornius appellandus est? Cuius nominis Boxhornii genetivus esse videtur. --Fabullus 14:13, 24 Martii 2009 (UTC)[reply]

Hoc nomen Latinum ex Francogallorum pagina excerpsi eam confisus formam rectam esse, quia "van Boxhorn" genetivo satis apte reddi cogitavi. At nunc video inscriptionem imaginis hunc praebere textum: MARCVS ZVERIVS BOXHORNIVS BERGOBZOMANVS. Ergo profecto recte dicis. Ceterum, nescio quomodo "Bergen op Zoom" Latine reddatur. Si incolae Bergobzomani appellantur, forsitan nomen urbis/oppidi Bergobzomum sit. Ceterum(2), estne zoom idem ac Theod. Saum? --Neander 19:33, 24 Martii 2009 (UTC)[reply]
Hofmannus scribit [1] Boxhornium natum esse Bergis ad Zomam. Eadem urbs in tabulis geographicis Iohannis Blaeu 'Bergae ad Zomam' appellatur. Ceterum "Bergen op Zoom" dicere vult 'Montes in margine': ita vero, 'zoom' idem est ac Theod. 'Saum'. Gratias tibi ago ob hanc paginam scriptam. Vale. --Fabullus 06:28, 25 Martii 2009 (UTC)[reply]