Disputatio:Makemake (planetulus)

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia

Nomen dei Rapanuiensis est Makemake, non Mace Mace. Nomen quoque Theodisce est Makemake: "Im Juli 2008 erhielt er den Namen Makemake nach der Schöpfergottheit der Kultur der Osterinsel" (de:Makemake (Zwergplanet)). IacobusAmor 18:08, 21 Iulii 2008 (UTC)[reply]

Ita est - in lingua Theodisca vel Anglica. Sed Romani sonum /k/ (paene) semper littera c scribere solebant, etiamsi aliae gentes (Graeci e. g.) k vel kappa utebantur. Imprimis ante vocales claras (e - i - y) nusquam k invenies, rarissime ante a - o -u. usor:Bohmhammel 22.15 h, 11. Kal. Sext. 2008
In linguis Theodisca et Anglica et Rapanuiensi. Nomina propria sunt nomina propria; et in Polynesia, K = K. Vide disputationem antiquam quae ad litteras Polynesias spectat in Taberna vel ubicumque (obliviscor!). IacobusAmor 20:26, 22 Iulii 2008 (UTC)[reply]
Ibi: Disputatio Vicipaediae:De nominibus propriis. --UV 21:27, 22 Iulii 2008 (UTC)[reply]