Disputatio:Magia malefica

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia

Malefica significat "femina ...arte magica perita" solum Europeis medievalibus et Christianis qui eas magicas malas credunt. "Malefica", secundum Dictionarium Anglicum, significat: "wicked, criminal, nefarious, evil; harmful, noxious, injurious; of black magic" et evidente connotat "Malus Facere". Solum vocabulum "Maga" significat "femina arte magica perita" sine connotationibus nigris et malis. Ergo, ut sentio, vocabulo "malefica" uti significat magas evaluare malas esse. Non est perspectiva neutralis ut expectemus in encyclopaedia.Rafaelgarcia 14:28, 1 Maii 2007 (UTC)[reply]

Verbum rectum quippe est "maga".--Ioshus (disp) 15:02, 1 Maii 2007 (UTC)[reply]
Hic de maleficis seu lamiis nec de magis seu sagis agitur. Nostra aetate res aliter videamus quam saeculo XVIo vel aetate antiqua et hanc differentiam adversus aetates praeteritas in pagina explicare possumus, sed tamen res nomine ut fuit explicari debet. Nobis mundus non illis nominibus explicandus est quae volumus fuisse, sed ut erant. Maiores verba propria habebant feminarum bonarum ut putabant describendi velut vocabula magae vel sagae (sed etiam illa vocabula "neutralia" saepe nisi semper malis connotationibus in use erant). E contrario nostra aetate liberi sumus ad maleficae vocabulum utendum bona connotatione si velimus. Etiam Angli witch dicere debent nec subito magician vel woman who unfortunately centuries ago was described as witch.
Similiter exempli gratia etiam de equitibus mediaevalibus non subito ob eam solam causam nomine praedatorum scribere possumus quod nostra aetate illos praedatores fuisse putamus. --Alex1011 20:33, 1 Maii 2007 (UTC)[reply]
Credo distinctionem maximi momenti esse quia aetate medievale iustificiatio ad magas interficandam erat eas malem facere et satanicas esse. Multas fortasse milles mulieri necarunt ob hoc iudicium mendosum.Rafaelgarcia 23:26, 1 Maii 2007 (UTC)[reply]