Disputatio:Linum xylinum

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia

tres paginae sunt[fontem recensere]

Habemus nos commentationes tres xylon, xylinon, et gossypium (genus). Incertus sum num sit necesse habere omnes tres. Xylon habet nexus intervicios tantum cum fr: et oc:. --Ioscius 14:31, 15 Augusti 2010 (UTC)[reply]

Fortasse commentarios Xylon Xylinonque commiscendos esse, Gossypium (genus) conservandum. IacobusAmor 14:36, 15 Augusti 2010 (UTC)[reply]
Exscpectare verba Fabulli debemus. --Ioscius 15:48, 15 Augusti 2010 (UTC)[reply]
Ita, tribus commentationibus a Fabullo inceptis. Vide et Disputatio:Xylon. Andrew Dalby (disputatio) 08:50, 17 Augusti 2010 (UTC)[reply]

Haec tres paginae hanc inter se habent dissimilia:

  • Gossypium est genus botanicum.
  • Xylon (vel gossypion) est frutex 'lanigerus' (Anglice 'cotton plant', Francogallice 'cotonnier) in genere Gossypio; non omnia tamen Gossypia 'lanam' gerunt, et eam ob rem non omnia Gossypia 'xyla' appellanda videntur.
  • Xylinon (Anglice cotton) est lana et linum e xyli seminibus productum.

Assentior Iacobo: de xylo et xylino legendum est sub eodem titulo (ita in pagina Anglica de xylino agenti etiam de xylo scribitur). Si vos ceteri consentitis, quo nomine principali de xylo et xylino scribamus? 'Xylon', nomen simplex, an 'xylinon', nomen quidem derivatum, sed res magis nota? --Fabullus 09:01, 17 Augusti 2010 (UTC)[reply]