Disputatio:Lingua Sanscrita

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia

tabella verborum linguae sanscritae[fontem recensere]

Lingua sanscrita utens, verba citare potes radicem verbi aut nominativum indicans.

   radix           nominativus
    mātṛ            mātā
    danta           dantas
    dvi             dvau,dve,dve
    mad             aham
    hrid            hrit

Sed in sententiis forma "in pausa" utitur, e.g. dantaḥ, smaḥ.

Textus et radicibus et nominativis et formis in pausa usus est, quod non mihi placuit.

Sequens usum verborum thesaurorum, nunc solum radices ibi scribo.

Res minimae: u verbi sūnu longum est. nāsā genus femininum habet. Manus Graece cheir (ἡ χέιρ) est, cheiro non invenitur.

Norma indicationis huius lingua in Vicipaediis nescio, sed dicam tibi confido et optime ut hoc contribuis. :) At tamen, Sanscrite non loquor, hehe, contra iucunda lingua est. - Donatello (disputatio) 18:48, 27 Novembris 2021 (UTC)[reply]

antiquitas linguae[fontem recensere]

Errare puto esse de aniquitate linguarum loqui. Melius de elementis protoindoeuropaeae linguae conservatis in lingua Sanscrita tractare, nam phonologia linguam non facit sola. Fortasse poni possit linguam Lithuanam antiquissimam esse (ut commentatio nostra profitetur) grammatices causa.

Quidquid id est, antiquitas linguae Sanscritae omnia alia non superat, ut in sententia prima exprimatur.

--Ioscius 23:46, 21 Martii 2010 (UTC)[reply]

Ita. Iacobus iam textum correxit; ego verba (mea) in capsa nunc leviter emendavi. Meliust? Nec lingua Lituana "antiquissima" est (omnes enim linguae hodiernae naturales eandem antiquitatem habent), sed formas antiquissimas nonnullas servat! Andrew Dalby (disputatio) 11:15, 22 Martii 2010 (UTC)[reply]