Disputatio:Lingua Melitensis

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia

Unde "Melitta", unde "lingua Melittica"? Fontem si quaeris, sunt Vicipaedia et sitús interretiales Vicipaediá innixi. Insula Latine Melita aut Melite audit, et adiectivum est Melitensis, ergo Lingua Melitensis. --Neander 22:18, 15 Maii 2008 (UTC)[reply]

adiectivum "Meliticus/a/um" est mendum magnum[fontem recensere]

Salvete. Insulae Melitae Nominis adiectivum est Melitensis/Melitense (sicut Tristis/Triste). Scilicet adiectivum "Meliticus/a/um" est mendum magnum. Apud enim Ciceronem haec scripta sunt "Dicunt legati Melitenses" (In Verrem II.4.104: In Verres.2.4). In huius operis aliis partibus, Cicero ita scripsit "Dico te maximum pondus auri argenti eboris purpurae, plurimam vestem Melitensem" (In Verrem II.2.176: In Verres.2.2) et "Non quaero unde cccc amphoras mellis habueris, unde tantum Melitensium" (In Verres.2.2). Cicero quidem hoc adiectivo semper utabatur. Ergo adiectivum Meliticus/a/um mutandum est in "Melitensis/e". Paenitet me nondum scire haec mutare. Vos, si vultis, hoc facite. Gratias vobis ago. Laelius 12:16, 4 Iulii 2011 (UTC)[reply]

Gratias agimus. Id iam suspicabar.
Tibi, usori novo, post quattuor dies licet paginas movere: sed hanc iam movi. Andrew Dalby (disputatio) 13:08, 4 Iulii 2011 (UTC)[reply]