Disputatio:Irania

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia

Indices geographici[fontem recensere]

Indices geographicos Iranicos ab Usore 83.131.15.40 hora 22:46 die 5 Septembri 2007 factos e pagina Persidis huc transtuli. --Fabullus 18:34, 4 Decembris 2008 (UTC)[reply]

Exscusate me, nomen civitatis huius vel "status" reddendum esset nonne "Aria"? Italice "Iran" est quasi "terra degli Ariani". Nomen populi huius erat Arii, ergo sicut lego in lexico Graeco ad Italicum "GI" Franci Montanari, Theophrastus peripateticus (IV-III) in liber De historia plantarum appellat terram illam Ariam. Legitur in lexico meo: " ´Αρία -ας, η Aria, moderno Iran THPHR. HP. 4.4.12 ecc "--78.12.38.78 11:24, 1 Iunii 2012 (UTC) Povero parer mio: Irania sa di "pezzotto", mentre c'è una fonte antica con un nome antico. Valete![reply]

Quaestionem bene intellego. Eis qui Latine scribere discunt utile est interdum nomina antiqua proponere quae nominibus hodiernis repraesentant: e.g. Gallia = France, Aria = Iran. Sed eis qui encyclopaediam scribunt tam de rebus antiquis quam de hodiernis, difficultates ita creantur; Gallia enim habet nec easdem fines quas Francia, nec eosdem populos, nec idem gubernium. Taliter etiam de Aria: errorem enim facit ille qui dicit "Teheranum est (seu Rhagae sunt) caput Ariae", quia Aria, sicut ab antiquis geographis describitur, Teheranum (seu Rhagas) excludit. Nobis igitur utile est si civitates hodiernae nomina alia habent quam antiquae: possumus creare paginas et de Aria et de Irania, sine ambiguitate. Andrew Dalby (disputatio) 11:57, 1 Iunii 2012 (UTC)[reply]
Proprie autem si cui nomini antiquo respondet Irān nostrae aetatis, non est Aria (Lingua Persica Vetere Haraiva-) sed Ariana potius (Persice *Āryana-, Avestane Airiiana-). Verum est antiquos nonnummquam haec nomina confundisse, at ex origine sunt omnino diversa. Argumentum pro Ariana in loco Iraniae istius haud malum est, praesertim quia ex etymologia sunt eadem. Distinguimus, exempli gratia, inter Galliam et Franciam, sed non inter Hispaniam et Españam. --Iustinus (disputatio) 02:25, 1 Septembris 2012 (UTC)[reply]