Disputatio:Ion

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia

Quomodo in latinam vertere electric charge? Litteraturam de electromagnetismo latine scriptam nescio. --Mafrius 19:54 sep 1, 2005 (UTC)

Verbum quod est charge de voce gallo-latina "carrica" provenit. Sed eo quod non sit Classicae Latinitatis nonnulli Neolatinistae proponere solent "onus electricum." --Iustinus 20:10 sep 1, 2005 (UTC)

Orthographia quorumdam verborum in hac scriptura non esse rectissime mihi videtur. Cur ionizare et alia verba littera z Romana rara sed non s scribuntur? Auctoritatis Anglicae linguae Civitatum Americae Unitae causa? Praeterea non intellego formam grammaticalem ionta: ea esse translitteratio e Graeca pura videtur; sed lexicon Latinae novae editio librariae editoriae vaticanae ( formavit: ion, -onis, m. Fortasse aliquis nos adiuvet in hac re? --Cornu 12:10, 20 Septembris 2006 (UTC)[reply]

Hae ambo saepe rogantur. Ergo:
  1. De ionte, vide Disputatio Usoris:Mycēs#ionis vs iontis. Fortasse melius est -on -onis, sicut nunc pro protone neutrone etcetera accipiuntur, sed ion iontis haud figura ficta est. Invenitur in nonnullis fontibus, et re vera vox pacta est ante alias, ex ipso participio illo
  2. De -izo, equidem Lexicon Latinum Lewis & Short, versione interretiali, nobis numerat 47 verba temporalia cum suffixu -izo, 46 cum -isso (sed non omnia a fontibus graecis), et denique 37 cum -iso (Sed ex his, re vera, nullum exemplum perspicuum huius suffixus invenio, nisi unum, nempe pytiso). -izo, igitur, cum zeta, haud quaquam Americanismus est, immo, si quid omnino, Graecismus potius est! Sed omnino licet, immo decet -izo scribere, et me iudice optime ita scribitur.
--Iustinus 16:21, 20 Septembris 2006 (UTC)[reply]

Electrontum, &c.[fontem recensere]

Care 201.170.102.240, usor ignote, quid significat hoc verbum arcanum? In commentario Electron, legimus lemmata "Electron (-onis, n.), etiam electronium (-i, n.)." IacobusAmor 11:57, 26 Augusti 2011 (UTC)[reply]