Disputatio:Hermannplatz (statio)

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia

Alexander, cum procul dubio constet verbum Italianum piazza a Latina plateae voce manasse, tamen Latine ea res, quam Italiani piazzam dicunt, platea nominari posse mihi quidem persuasum non est. Nonne melius fuit Hermannplatz nostrum Latine Forum Arminianum appellare, ut Arminii Boddin memoria simili ratione conservetur atque foro Traiano ea imperatoris illustrissimi?--Irenaeus 13:03, 15 Aprilis 2007 (UTC)[reply]

Cogitabam de „area Hermannica“ seu „area Hermanni“ (?). Problema est et aream et forum multas res itidem (ex. gr. "mercaturam") significare posse. Quamobrem mihi necesse videtur ut nonnumquam utamur ut ita dicam terminis technicis etymologiae ope ut res melius distinguere possimus.
Deinde dubitavi an Arminius et Hermannus eundem nomen sint. In vicipaedia Germana id apud „Arminius“ inveni: Sprachwissenschaftler haben nachgewiesen, dass Arminius keine Latinisierung des deutschen Namens Hermann sein kann, denn der latinisierte Hermann hieße Chairomannus. Quare Hermannum nomen sumpsi. Quid cogitas? --Alex1011 14:06, 15 Aprilis 2007 (UTC)[reply]
Fortasse roges Massimo, cuius certe est lexicon inter Italicam et Latinam linguas. Irenaeus recte dixit, platea melius significat "viam latam", at incertus sum de verbo rectiore.--Ioshus (disp) 16:47, 15 Aprilis 2007 (UTC)[reply]

Interea vidi plateam nomen accepisse ab Arminio Cherusco nec a Hermanno Boddin. Ergo habemus Platea Arminiana/Area Arminiana/Forum Arminianum. --Alex1011 07:06, 16 Aprilis 2007 (UTC)[reply]

paupera est lingua Latina mea sed[fontem recensere]

inspexi vocabolarium Campanini-Carboni. 1961. Vocabolario Latino–Italiano; Italiano–Latino. Torino: piazza in particolare piazza del mercato: forum, i sed etiam platea, ae