Disputatio:Hellenismus

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia

Cur translationes germanicas anglicasque haec pagina habet? Necessen sunt? Non autem credo...--Ioshus (disp) 16:35, 15 Martii 2007 (UTC)[reply]

sat, sat, eas delebo.--Sempronius Tyro 16:42, 15 Martii 2007 (UTC)[reply]
Hmm ... Sed verbum a Droysen inventum (ut recte dixisti) fuit Hellenismus, et possumus uti eo verbo Latine. Habemus citationes formae Graecianitas? Andrew Dalby (disputatio) 18:12, 15 Martii 2007 (UTC)[reply]
Nihil citationis est. Etiam intellego, ut scriptumst sub "Soruces" sub "Neologisms" in Iustini de Translatione, quod debemus malle formas iam creatas. Hellenismus videbatur mihi carens forma bonae Latinitatis, quamquam illud Germanice potest hic dici, ut ego modo usus sim forma, ex diebus antiquis nota, "Graecianus" (haud "Hellenisticus")--"imitans rebus Graeciis" (exacte quod fuit Hellenismus) ad faciendum "Graecianitas." Si mavultis vos mutare ad "Hellenismus," mihi non interest, ite porro mutate.--Sempronius Tyro 18:37, 15 Martii 2007 (UTC)[reply]
In dubio sum! Fortasse alii consilium dabunt. Andrew Dalby (disputatio) 20:04, 15 Martii 2007 (UTC)[reply]
'Graecianus' est qui nimium rebus Graeci imitatur. Huius consuetudo 'Graecianitas' dici potest. 'Hellenismus' tamen respicit ad certam aetatem historicam, cum lingua et humanitas Graecorum maximi momenti erant in terris ab Alexandro Magno subiectis. Haec igitur pagina moveatur ad Hellenismus! --Fabullus 16:27, 4 Martii 2009 (UTC)[reply]

Hic movi ...[fontem recensere]

... disputationem nuper iuxta Categoria:Graecianitas habitam. Andrew Dalby (disputatio) 11:24, 29 Martii 2010 (UTC)[reply]

"Graecianitas" a communi usu abhorrere videtur. Nonne melius Hellenismus? --Neander 22:00, 28 Martii 2010 (UTC)[reply]

Consentio! --Fabullus 22:19, 28 Martii 2010 (UTC)[reply]
Et ego. Nomen categoriae e nomine paginae sumpsi, sed facile est ad mutandum. [Et mutavi.] Andrew Dalby (disputatio) 11:18, 29 Martii 2010 (UTC)[reply]