Disputatio:H

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia

Ut pateat omnibus: quæ in hac paginá leguntur "de origine litteræ H" non ego scripsi, sed transtuli ab aliá paginá quæ in angulis nostræ encyclopædiæ fluctuabat parum reperibili. Profecto, equidem censeo talia esse malæ philologiæ exempla, paulatimque emendabimus. Avitus 15:48, 3 Augusti 2007 (UTC)[reply]

Quidquid hic de origine dicitur nihil contribuit, quod ad etymologiam scientificam pertineat. Immo molestiam infamiamque infert. Si quid haec nugae contribuunt, potius ad paretymologiam attinet. Itaque in animo habeo has etymologiolas ad paginam falsis etymologiis dedicatam movere. Si quis dissentiat, sententiam dicat. --Neander 00:50, 14 Septembris 2007 (UTC)[reply]
Commentarium de origine sine ullo fonte vere dubitandum est, et mea sententia plene delendum est. Est exemplum maximae crapulae.--Rafaelgarcia 01:57, 14 Septembris 2007 (UTC)[reply]