Disputatio:Collegium opificum

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia

Nonne melius sit hanc paginam ad syndicatus movere? Mea sententia absurdum est syndicatum organizationes hominum maleficorum significare. In qua lingua? Latina? Ubi invenire hoc possumus? Melius erit si pagina incepti cum Syndicatus est collegium opificum ... et descriptio de nominibus synonimis ad sectionem de nomine movere. --Rafaelgarcia 17:50, 11 Iulii 2008 (UTC)[reply]

Vide exempli gratia en:syndicate pro organizatione hominum maleficorum. --Alex1011 12:53, 4 Decembris 2008 (UTC)[reply]
Mea sententia recte dicis quod verbum "syndicatus" quoque potest signifare sodalitates nefarias. Sine dubio, "syndicatus" significat "coniunctio hominum ad res communes per syndicos proferendas" . Qui possunt esse, sicut dicis, ad res malas aut res bonas.
Verumtamen mea sententia in sphaera oeconomica "collegium" principaliter significat "corporation" ut "collegium opificum" sensu stricto esset "corporation of workers". Et sic melius oportet appellare societates oeconomicas, quibus operarii ipsi praesunt, sicut "worker cooperatives" quos simul "collegia opifica" vel "collegia operariorum" possumus vocare.--Rafaelgarcia 16:11, 4 Decembris 2008 (UTC)[reply]
Ita, sed habemus etiam verbum officiale Europaeum, Societas Cooperativa Europaea. --Alex1011 12:50, 5 Decembris 2008 (UTC)[reply]