Disputatio:Catalaunia

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia

In latine nomen est Catalaunia, non Catalonia, et adiectivus euis est catalaunicus, -a, -um; ipse modo lingua est Catalaunice --Xaverius 13:01, 22 Ianuarii 2007 (UTC)[reply]

Nonne eadem variatio atque inter "Claudius" et "Clodius" est? Ut mihi videtur, Romani ipsi -au- et -o- aliquando confundunt. Nomen Catalaunia fortasse patricior sonat (ut ita dicam: quasi angl. "posh"), ergo hoc utimur. A. Mahoney (disputatio) 15:51, 25 Septembris 2022 (UTC)[reply]

Rogat Arbarulo de nominibus Catalauniae et linguae Catalanae. Nescio, cur nomina nunc imposita mutanda sint. Sed si vis, potes et ad "linguam Catalaunicam" paginam de lingua movere, ut nomini terrae congruat (et fontes indicare, qui sine labore invenientur). Ipse hoc facere nollem ea causa (fortasse ridibunda), quod "Catalaunicus" de pugna Catalaunica dicitur, quae ad Catalauniam nullam relationem habet. Demetrius Talpa (disputatio) 19:05, 25 Septembris 2022 (UTC)[reply]
Egomet nec nomina mutanda nec aliam sententiam certam habeo. Ea causa rogavi, quod titulos commentationum non congruentes, varias autem orthographias in disputationibus ambarum usurpatas, nec clara indicia consensus vidi. Responsa tamen, postquam rogavi, aliquem consensum indicant nomina iam bona esse. Nisi alia sententia evenerit, nihil novare meditor. Arbarulo (disputatio) 19:49, 25 Septembris 2022 (UTC)[reply]

Xavieri, meo animo, explicatio linguarum in Catalaunia dictarum debet inesse. Ita:

In Catalaunia, has linguas loquuntur...".

At res de lingua Catalauna ipsa, tibi consentio movendas esse.--Ioshus (disp) 20:59, 22 Februarii 2007 (UTC)[reply]

Congruo, etiam {{Vide-etiam}} utamur--Xaverius 22:29, 22 Februarii 2007 (UTC)[reply]

de nominibus[fontem recensere]

Nonnulli philologi, latinitatem quoque uiuam fauentes, hac de re multum disputauerunt, putant nomnia 'Catalaunia' (a Catalaunicis campis) et 'Catalunia' siue 'Catalonia' non confundenda esse. Tantum hanc indicere uolebam notam. --Quirinus Xρυσοχαίτας 11:29, 1 Iulii 2007 (UTC)[reply]


Lingua aranesa oficialis in Catalonia est

Graesse et heiMAP[fontem recensere]

Graesse habet: Catalaunia, Catalonia, Catalonnia, Cathalannia, Gothalannia, hieMAP (https://olo.heimap.uni-heidelberg.de/#lat/74436): Catalaunia, Catelania, Cathalunya, Katholonia, Gothalaunia. Utilo (disputatio) 14:53, 25 Septembris 2022 (UTC)[reply]