Disputatio:Carmen Limericum

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia

Haec huius metri explicatio mihi quidem non satis perspicax esse videtur. A re metrica, quam quidem veteres in versibus faciendis secuti sint, certe abhorret. Vix enim dubium esse potest, quin limericus qui dicitur in carminibus generis lyrici numerandus sit, cuius quasi fundamentum versus pherecrateus esse videatur. Itaque his rebus opus esse censeo: 1. Paginam esse movendam ad paginam aut stropha Limerica aut carmen Limericum inscribendam. 2. In capitulo De numeris carminis Limerici inscribendo hanc definitionem esse exponendam: Stropha Limerica ex duobus versibus pherecrateis dactylo singulo post basin Aeolicam interposito acephalis, duobus versibus pherecrateis acephalis catalecticis, uno versu pherecrateo dactylo singulo post basin aeolicam interposito acephalo constat (2 ^pherda, 2 ^pher^, ^pherda). Versuum autem tam primi, alterius, extremi quam tertii quartique syllabas extremas consonare oportet.--Irenaeus 12:13, 1 Martii 2007 (UTC)[reply]

"The rhythm is effectually anapestic or amphibrachic."—The New Princeton Encyclopedia of Poetry and Poetics (1993), p. 694. IacobusAmor 15:02, 1 Martii 2007 (UTC)[reply]
Haec illius encyclopaediae affirmatio, siquid certi continet, ad carmen Limericum anglicum pertinet. Sed quid censendum est de stropha Limerica Latina? --Irenaeus 15:53, 1 Martii 2007 (UTC)[reply]