Disputatio:Calvaria

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia

Lewis et Short sub verbo "calvus" dicunt: "Subst. : calva, ae, f., the scalp without hair", quod mea sententia aliquantum ab ipso ore differt, sed non certus sum. Alii quid dicunt? Lesgles (disputatio) 22:19, 2 Novembris 2014 (UTC)[reply]

Apud L&S calva false aut obscure saltem definitur, nam locus Livianus, quem proferunt, narrat moris esse Gallorum, ut calvà ( = calvarià ) hostium utantur poculo. Neander (disputatio) 15:19, 3 Novembris 2014 (UTC)[reply]
Vero, hoc clare os indicat; ego non verificaveram. Nunc estne calva vocabulum optimum? Apud Martialem caput cute intectum significare videtur: "Raros colligis hinc et hinc capillos / Et latum nitidae, Marine, calvae / Campum temporibus tegis comatis" et "Haedina tibi pelle contegenti / Nudae tempora verticemque calvae, / Festive tibi, Phoebe, dixit ille, / Qui dixit caput esse calceatum." Lesgles (disputatio) 21:07, 3 Novembris 2014 (UTC)[reply]
Alios locos non vidi, sed mihi videtur Martialem hic a te citatum verbis "nitida" et "nuda" adiectivis sensum debitum indicavisse. Quibus adiectivis omissis, an "calva" apud eum fere idem atque apud Livium significavit? Andrew Dalby (disputatio) 21:30, 3 Novembris 2014 (UTC)[reply]
Cassell's: "calva -ae, f. (calvus), the bald scalp of the head: Liv., Mart." IacobusAmor (disputatio) 22:02, 3 Novembris 2014 (UTC)[reply]
Ne neglegitote etymologiam vulgarem Calvorum Dorsorum, praefecturae Francicae. IacobusAmor (disputatio) 22:02, 3 Novembris 2014 (UTC)[reply]
Andrea, adiectivis omissis, nonne "scalp with hair" significet? Lesgles (disputatio) 00:31, 5 Novembris 2014 (UTC)[reply]
Calvus ipse non ambiguum mihi videtur; bald/kahl/chauve significat (sed commentatio caret; quis calvitium creabit?). De calva et calvaria, fortasse OLD optime sensús discernit:
calua ~ae f. [CALVUS1]
1 A bald head ... Pompon. com. 178 ... Mart. 3.74.5; ... 6.57.2; 12.45.2.
b a skull ... Liv. 23.24.12.
2 (pl., short for nuces ~ae) Smooth nuts (perh. hazelnuts or sim.) ... Petr. 66.4.
caluāria1 ~ae f. [CALVUS1 + -ĀRIA] A skull.
... Gel. hist. 26; ... Cels. 7.7.15.C; ... Plin. Nat. 30.53; Larg. 16
caluāria2 (? ~ium) neut. pl. [cf. CALVĀRIA1]
1 Skulls ... Apul. Met. 3.17
2 A kind of fish ... Enn. var. 34; ... Apul. Apol. 34.
Mea sententia, exempla aliorum scriptorum, pace Livii, indicant calvariam melius sensum ipsius ossis capere. Lesgles (disputatio) 00:31, 5 Novembris 2014 (UTC)[reply]
Assentior calvariam titulum meliorem esse. Bene rem explanasti. Neander (disputatio) 10:15, 5 Novembris 2014 (UTC)[reply]