Disputatio:Azteci

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia
Insigne Vicipaediae Azteci fuit pagina mensis Maii 2022.
Azteken azteci
Teotihuacan Teotihuacan, -canis
Tenochtitlán Temistislana
Tula Tula
Tolteken Tolteci
Quetzalcoatl Quetzalcoatl, -i m. (=plumatus anguis)
Tezcatlipoca Tezcatlipoca, -ae m. (=speculum fumans)

Sepulveda adiectificat nomina urbium quaedam in "a". Illinc: Teotihuacana, -ae ut possimus dicere "Urbs Teotihuacana" et "Pyramides Teotihuacanae" --Roch01A 17:20, 13 Aprilis 2009 (UTC)[reply]

Littera S in Asteci[fontem recensere]

De: "Nomen sic scriptum, ut rite aptetur indoli linguae Latinae."—Sez who? (Sicut dicimus Anglice.) Habesne attestationes? Merriam-Webster Collegiate Dictionary nobis (Anglice) dicit nomen Hispanicum esse Azteca, pro aztecatl, nomine Nahuatlense. Diccionario español/inglés (Marius Pei edidit) nobis dicit nomen Hispanicum esse Azteca. Unde haec littera S? IacobusAmor 15:50, 27 Novembris 2008 (UTC)[reply]

Hoffmann Mexicani habet (hic. Fortasse paginam movenda est.--Xaverius 15:53, 27 Novembris 2008 (UTC)[reply]
Dubito an omnes Azteci fuerint Mexicani et omnes Mexicani fuerint Azteci. IacobusAmor 15:56, 27 Novembris 2008 (UTC)[reply]
Hoffmann's Mexicani may well refer to mexicas rather than mexicanos.--Xaverius 16:00, 27 Novembris 2008 (UTC)[reply]
Mexicani et lingua Mexicana fuerunt re vera nomina vetera Latina populi Azteci et linguae Aztecae, sed nobis (ut credo) ambigua et inconvenientia, quia nobis cogniti sunt multi alii populi in territorio Mexicano habitantes. Igitur credo verbum Azteci retinendum. Andrew Dalby (disputatio) 18:41, 27 Novembris 2008 (UTC)[reply]
Additionem orthographiae Asteci fecit usor quidam anonymus qui fortasse "indolem linguae Latinae" non satis intellegit! Igitur removeo e pagina: sed si re vera fontes exstant huius "indolis" aut huius orthographiae, possumus reimponere. Andrew Dalby (disputatio) 11:01, 28 Novembris 2008 (UTC)[reply]
I still doubt whether all citizens of Mexico (i.e., the Mexicani) would be happy being called Aztecs. IacobusAmor 13:06, 28 Novembris 2008 (UTC)[reply]
Now I'm lost. Has anyone argued that they would be? Andrew Dalby (disputatio) 14:10, 28 Novembris 2008 (UTC)[reply]
Immo Mexicani erant una e tribubus Aztecis quae nuper pervenerant in pelvem Mexicanam.
Ei se ipsos Mexicas appellaverunt ubi urbem Tenochtitlan condiderant; secundum Michael Leonem Portillam--Roch01A 01:43, 24 Aprilis 2009 (UTC)[reply]

Quippe quoniam in lingua Latina littera "Z" non sic sonat atque in lingua Hispanica, cur non scribitis pro "AZTECIS" "ASTECAS"? Ita nomen eorum rite aptaretur indoli linguae Latinae necnon vitaretur vitium tam barbare scribendi. Romanus Felix.

Indoles linguae Latinae[fontem recensere]

Unaquaque lingua habet sonos suos. Quippe quoniam in lingua Latina littera "Z" non sic sonat atque in lingua Hispanica, cur non scribitis pro "AZTECIS" "ASTECAS"? Ita nomen eorum rite aptaretur indoli linguae Latinae necnon vitaretur vitium tam barbare scribendi. [Romanus Felix.]

Encyclopaediam conficimus; nobis non oportet fingere. Fontes habemus pro orthographia "Azteci" et pro appellatione "Mexicani" (vide notas paginae). Si fontes habes pro "Asteci", cita! Andrew Dalby (disputatio) 11:58, 11 Februarii 2009 (UTC)[reply]
Fontes, quos habetis, vere sunt ex lingua Latina an, e contra, sunt verba Hispanica in linguam Latinam minime accurate importata? Romanus Felix. [Usor ignotus 200.181.92.251]
Nobis sunt attestationes: animal, Anthidium aztecum Cresson, 1878; plantae Otatea acuminata subsp. aztecorum et Psilocybe aztecorum var. aztecorum; et commentarius generalis, "in lacu Xochimilco (qui erat olim lacus sanctus Aztecorum)" (http://ephemeris.alcuinus.net/scientiae.php?id=535). IacobusAmor 04:18, 22 Februarii 2009 (UTC)[reply]

Respondeo[fontem recensere]

Iacobe Amor,

Testimonia, quae affers, satis non sunt, quoniam lingua, quae dicitur "scientifica", veram linguae Latinae indolem non servat, sed iis vitiis utitur, quibus se submittit scriptor barbarus, qui de more ignorat linguam Latinam, quacum sibi proponit significare res.

Romanus Felix.

Sed Iacobus noster optime et pleniter respondet. Inutile est, Romane, opinionem de indole linguae recitare. Vicipaedia fontibus, minime opinionibus, utitur. Andrew Dalby (disputatio) 17:51, 23 Februarii 2009 (UTC)[reply]

Andrew Dalby et Iacobe Amor[fontem recensere]

Non potestis quaestionem tanti momenti redigere in meram opinionem privatam. Lingua enim Latina per se habet leges proprias, quibus scriptores parere debent. Duarum memoriam vobis affero: Legis recte scribendi et legis pronuntiationis. Lingua Latina sic scribitur ut pronuntiatur. Propterea a vobis quaero num exempla huius scriptionis (ZT) inveniatis, verbi gratia, apud Ciceronem, Caesarem vel Vergilium. Si linguae Latinae indolem et leges contemptui feceritis, usus "fontium", quem observatis, erit caeca obstinatio.

Romanus Felix.

Sit. Sed, care Romane, indoles linguae Latinae non est eandem rem, eisdem fere verbis, quater vel quinquies dicere. Id Vergilius, Caesar, Cicero, Tacitus nunquam fecerunt. Igitur, tu ipse debes ad indolem linguae revenire. Aztecorum vel Astecorum obliviscere! De alia re cogita! Si hanc linguam re vera satis cognovisti, paginas scribe! Andrew Dalby (disputatio) 09:52, 24 Februarii 2009 (UTC)[reply]

Novae declinationes[fontem recensere]

Anonymus quidam tabulam anteriorem (de cuius auctoritate nihil scio) emendavit sine explicatione. Tabulam reverti; infra autem versionem anonymi praebeo: Andrew Dalby (disputatio) 09:00, 10 Aprilis 2009 (UTC)[reply]

Azteca azteci -orum, ae -arum
Teotihuacán Teotihuacan, -can f.
Tenochtitlán Tenochtitlan, -tlan f.
Tula Tula, -ae f.
Tolteca Tolteci -orum, ae -arum
Quetzalcóatl Quetzalcoatl, -atl m. (=plumatus anguis)
Tezcatlipoca Tezcatlipoca, -ae m. (=speculum fumans)
Huitzilopóchtli Huitzilopochtli, -tli m.

Hae apparent esse declinationes iuxta Sacra Biblia Vulgata Sancti Eusebii Hieronymi: refer verbi gratia Is 9:11 "Elevabit Dominus hostes Rasin super eum" et Is 10:24,26 "Noli timere populus meus habitator Sion ab Assur... suscitabit super eum Dominus exercituum flagellum iuxta plagam Madian in petra Oreb". Etsi quaedam nomina declinatione utuntur vg Is 23:2 "negotiatio Sidonis". Fontem quemque valeat proferre 04:51, 11 Aprilis 2009 (UTC)