Dirmutius MacCulloch

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Dirmutius MacCulloch

Dirmutius Ninianus Ioannes MacCulloch (natus 31 Octobris 1951 in Comitatu Cantiae, Anglia) est Professor Historiae Ecclesiasticae apud Universitatem Oxoniensem (ab anno 1997) et Socius (quondam Tutor Senior) Collegii Sanctae Crucis (ab anno 1995). Ad diaconatum Ecclesiae Anglicae, declinavit quin odinetur ad prebyteratum propter causas politicas.

Vita[recensere | fontem recensere]

MacCulloch legit Historiam apud Collegium Churchillense Universitatis Cantabrigiensis unde Baccalaureatum Artium in 1972, et Magistratum Artium in 1976 potitus est et ubi etiam scholaris organorum fuit. Diplomate in Ministratione Archivarum acquisito ab Universitate Liverpolitana in 1973, reversus est Cantabrigiam ut compleret Doctoratum Philosophiae in 1977 supervidente Domino Galfrido Elton. MacCulloch socius electus fuit Societatis Antiquariorum Londiniensium in 1978, et socius Societatis Regiae Historicae in 1982, et socius Academiae Britannicae in 2001. Doctor Divinitatis est Universitatis Oxoniensis et Doctoratus Litterarum honore ab Universitate Angliae Orientali ditatus est.

Se coniunxit Motui Christianorum Homophylophilorum in 1976. De conflictu inter sexualitatem ipsius et doctrinam Ecclesiae, dixit:

"Diaconus quidem ordinatus sum. Sed, vir homophylophilus constitutus, non poteram magis progredi..."