Diphydontosaurus

E Vicipaedia

Diphydontosaurus (-i, m.; Graece Reptile duplicibus dentibus, quia duo genera dentium habebat) erat genus Sphenodontiorum, quae in terris vivebat quae hodie Italia et Britannia sunt. Olim in Gephyrosauridis (familia Sphenodontiorum basalium) ponebatur, quae hodie paraphyletica videtur, cum Diphyodontosaurus propinquior Sphenodontidis et Pleurosauridis quam Gephyrosauro apparet.

Species una cognoscitur Diphydontosaurus avonis, sed verisimile est fossilia in Italia (Bergomensi provincia Langobardica) inventa ad alteram speciem eiusdem generis pertinuisse.