Dioecesis Syrensis et Milensis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Dioecesis Syrensis et Milensis est dioecesis Catholica Romana in Graecia sita, cuius sedes est Ano Syros, unitas localis demi Syri-Hermupoleos in insula Syro.

Dioecesis saeculo decimo tertio condita est. Saeculo decimo sexto Dioecesis Ceaensis et saeculo duodecimo Dioecesis Milensis cum Syrensi coiunctae sunt. Tempore Ottomanico Turcae non nisi ad vectigalia exigenda in insulam venerunt; per acclamationem episcopo anno 1744 administratio insulae delata est, quae partes usque ad Graeciam modernam conditam egit. Ecclesia cathedralis Sancti Georgii in Ano Syro (Ermoupolis) sita est.

Ab anno 1947 Syri ordinarius In persona episcopi simul erat episcopus Dioecesis Sanctoriensis. Annis 2002/2004 dioecesis Sanctoriensis cum Syrensi coniuncta est, quae hodie Cycladum insulas Syrum, Ceam, Cythnum, Melum, Cimolum, Seriphum, Siphnum, Theram, Therasiam, Anaphen, Ium, Sicinum et Pholegandrum. Episcopus simul est administrator Dioecesis Candiensis.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]