Diodotus Stoicus

Latinitas bona
E Vicipaedia

Vide etiam paginam discretivam: Diodotus (discretiva)

Diodotus (Graece Διόδοτος), saepe agnomine Diodotus Stoicus appellatus, fuit philosophus stoicus, qui saeculo primo a.C.n. floruit, socius Ciceronis. Dum Romae manebat, domi Ciceronis habitabat, ubi Ciceronem erudivit de philosophia Stoica, praesertim de logica.[1] Quamquam Cicero nunquam Stoicismum totaliter accepit, is affectu scripsit dixitque de Diodoto et habuit eum esse aequalem aliis aetatis suae philosophis notis, inter quos Philoni Larissaeo, Antiocho Ascalonio, et Posidonio numerare solebat.[2] Diodotus senex caecus factus est.[3] I domu Ciceronis obiit anno 59 a.C.n. Omnes res famulares suas Ciceroni legavit.[4]

Commemorationes[recensere | fontem recensere]

  1. Cicero, Brutus, 90.
  2. Cicero, De Natura Deorum, i, 3: "doctissimorum hominum familiaritates, quibus semper domus nostra floruit, et principes illi Diodotus Philo Antiochus Posidonius."
  3. Cicero, Tusculanae disputationes, v. 39.
  4. Cicero, Epistulae ad Atticum, ii. 20.