Digitalis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Digitalis
Digitalis purpurea
Taxinomia
Regnum: Plantae
(inordinata): Angiospermae
(inordinata): Eudicotyledones
(inordinatus): Asteridae
Ordo: Lamiales
Familia: Plantaginaceae[1]
Tribus: Digitalideae
Genus: Digitalis
L.
Species

Circa viginti species, inter quas sunt:

Digitalis est genus circa viginti specierum fruticum herbacearum et perennium, plantarumque biennium. Genus usitate in Scrophulariaceis ponebatur, sed recentiores investigationum phylogeneticarum recognitiones monstrant id melius in amplificata familia Plantaginacearum poni.[1] Genus est endemicum in Europa occidentali et meridio-occidentali,[2] Asia occidentali et media, Africaque septentrio-occidentali.

Nomen scientificum 'sicut digitus' significat et accommodationem florum Digitalis purpureae ad digitos humanos dicit. Flores, in spicá altá producti, sunt tubulares et inter se colore variant, a purpureo ad roseum, album, et flavum. Notissima species est Digitalis purpurea, planta biennialis, quae saepe planta ornamentalis ob flores vividos excolitur. Floribus etiam sunt varia signa et maculae.

Primo anno, Digitalis purpurea solum caulem et folia longa et basalia producit. Secundo anno, caulis longus et foliosus a 50 ad 200 cm altus ex radicibus plantarum sanarum crescit.

Larvae insecti Eupitheciae pulchellatae floribus Digitalis vescuntur. Aliae lepidopterorum species, praecipue Noctua comes, foliis Digitalis purpureae vescuntur.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 Olmstead, R. G., dePamphilis, C. W., Wolfe, A. D., Young, N. D., Elisons, W. J. & Reeves P. A. (2001). "Disintegration of the Scrophulariaceae". American Journal of Botany (American Journal of Botany, Vol. 88, No. 2) 88 (2): 348–361 
  2. Anon. "Foxglove (Digitalis purpurea)". Arkive: images of life on Earth. Wildscreen 


stipula Haec stipula ad biologiam spectat. Amplifica, si potes!