Die Bürgschaft

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

"Die Bürgschaft" ("Obses") est ballata a Friderico Schiller poeta Germanico anno 1798 confecta annoque 1799 divulgata. Ipse poematis fabulam in Gestis Romanorum, mediaevali fabularum narratiuncularumque congerie, invenit.

Res conversae[recensere | fontem recensere]

In poemate anni 1798, principalis narrationis persona est Moerus; anno autem 1804, Schiller, carmen iterum scribens, nomen cum Damon commutavit. Poema in Anglicam anno 1902 convertum est.

Franciscus Schubert poema bis in musicam convertit: in Lied (carmen Theodiscum) anno 1815, et in operam anno 1816; opera est imperfecta, quia finem in medio actu tertio habet.

Decada 193 exeunte, Bertoldus Brecht Über Schillers Gedicht "Die Burgschaft," commentarium versibus per ironiam dictum, conscripsit; in quo Brecht opinabilem aetatem auream laudavit, cum pactum sollemne talem vim moralem haberet ut etiam tyrannus se paene necessarium esse intellegeret. Hoc poema in musicam Hans Eisler? convertit.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


stipula Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!