Didunculus strigirostris

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Didunculus strigirostris in museo coloniae Allobrogum (teut. Genf)
Didunculus strigirostris
Conservationis status
Taxinomia
Regnum: Animalia
Phylum: Chordata
Classis: Aves
Ordo: Columbiformes
Familia: Columbidae
Genus: Didunculus
Peale, 1848
Species: D. strigirostris
Binomen
Didunculus strigirostris
(Jardine, 1845)

Didunculus strigirostris, vulgo columba Samoana (Samoane manumea 'avis subrufa'), est columba familiae Columbidarum, in insulis Upolu Savaiisque Samoae endemica.

Avis coloribus est obscura, magnitudine media, circa 34 cm longa, pedibus rufis, et cuti nuda circa oculum. Partes inferiores, caput, et collum sunt aliquantum nigrum, cum iridescentia aliquantulum veneta; cauda, pennae covertae,? et pennae tertiariae sunt castaneae, aliis remigibus subnigris. Habet magnum curvatum aduncumque rostrum, aurantiacum, prominenti dentis simili in maxilla inferiore. Ambo sexus sunt similes, sed iuvenis est obscurior, rostro nigro, sola basi aurantiaca.

Hic Columbides, solum extans generis monotypici Didunculi exemplum, in tutis Samoae silvis inter 300 et 1300 metra super mare habitat. Vescitur paene omnino fructibus Dysoxyli, arboris familiae Meliacearum. Ea est Samoana civitatis avis.

Species probabiliter est mense Octobre Novembreve anni 1839 inventa ab exploratoribus Exploratoriae Civitatum Foederatarum Expeditionis,? navarcho Wilkes. Nuntiata est avis inventio a Hugh Edwin Strickland mense Septembre 1844, inter res raras a Titiano Peale, expeditionis naturalista, captas. Descriptio zoologica facta est a Gulielmo Jardine (Ann. Nat. Hist., xvi. p. 175, plate 9), nomine Gnathodontis strigirostris, quamquam illud nomen ro quadam mollusca in usu iam fuit (Newton 1893–1896:154).

Didunculo non est propinqua cognata viva. Avis fortasse est propinqua Rapho, avem exstinctam; vox quidem Didunculi significat parvum Didum (Raphi synonymum) - Dodlet, nomen Anglicum olim commune sed numquam hodie adhibitum, excogitatum est a Ricardo Owen equite. Structura maxillae et linguae, et rostrum strictim psittaci simile, ut videntur cognationem cum psittacis monstrant, sed hae proprietates haud dubie ex Didunculi victu peculiari, non cognatione vera, orsae sunt.

Propter persistens habitationis detrimentum, situm definitum, parvum singularium numerum, et raras naturae calamitates, Didunculus strigirostris in Rubro IUCN Indice specierum periclitatarum periclitatus aestimatur.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Gibbs, Barnes, et Cox. 2001. Pigeons and Doves. Pica Press. ISBN 1-873403-60-7.
  • Mayr, Ernst. 1945. Birds of the Southwest Pacific: Field Guide to the Birds of the Area between Samoa, New Caledonia, and Micronesia. Novi Eboraci: Macmillan.
  • Newton, Alfred. 18931896. A Dictionary of Birds. Londini: Adam & Charles Black
  • Rösler, Gerhard. 1996. Die Wildtauben der Erde—Freileben, Haltung und Zucht. Alfeld-Hannover: Verlag M. & H. Schaper. ISBN 3-7944-0184-0.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]