狄公案

E Vicipaedia
(Redirectum de Di gong an)
Salire ad: navigationem, quaerere
Iudex Di anno 1921 pictus

Dí gōng àn (Sinice 狄公案; scilicet "Actiones iudicis Di") est mythistoria criminalis Sinice saeculo XVIII ab auctore incognito scripta, cuius protagonista est iudex Di. Is re vera saeculo VII floruit, regnante domu Tang. Mythistoria Dí gōng àn ab orientalista Roberto van Gulik Anglice versa anno 1949 Tocii divulgata est; qui postea alias fabulas de iudice Di composuit et Iaponice, Sinice necnon Anglice imprimi iussit. E translatione van Gulik versiones Francogallice et Theodisce factae sunt.

Versiones[recensere | fontem recensere]

  • Robert van Gulik, interpr., Dee goong an: three murder cases solved by Judge Dee. An Ancient Chinese Detective Story translated from the original Chinese with an introduction and notes. Tocii: Toppan Printing Co., 1949
  • Gretel Kuhn, Kurt Kuhn, interprr., Merkwürdige Kriminalfälle des Richter Di. Turici: Die Waage, 1960 Fons citationis
  • Robert van Gulik, Janwillem van de Wetering, interprr., De vergiftigde bruid. Amstelodami: Elsevier, 1982. ISBN 90-10-04326-6 [versio imperfecta]
  • Anne Krief, interpr., Trois affaires criminelles résolues par le juge Ti. Un ancien roman policier chinois. Lutetiae: Christian Bourgois, 1987