Despoena

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Templum Despoenae in perspectiva refectum: statuae acrolithicae Demetris (laeva) et Despoenae (dextra) in scala in cella videri possunt.

Despoena (Graece Δέσποινα 'domina' vel Despoine) in mythologia Graeca fuit filia Demetris et Posidonis et soror Arionis.[1] Ea est dea mysteriorum cultuum Arcadianorum nomine Despoena venerata, "domina" iuxta Demetrem matrem, unam ex deis mysteriorum Eleusinorum. Suum nomen verum patefieri non potuit praeter eos qui in eius mysteriis initiati erant.[2] Pausanias dicit Demetri esse duas filias: Coram maiorem natu, tum Despoenam, Iove Corae, Despoenaeque Posidone patre. Pausanias manifeste narrat Coram esse Persephonem, quamquam verum Despoenae nomen in medium non profert.

Posidon, apud mythum primitivum, Demetrem videns matrem terrestrem concupit. Quae, ut eam effugiat, formam equinam sibi adsumit, sed ille sibi formam admissarii vicissim adsumens cum ea coniungitur. Ex hac coniunctione Demeter filiam Despoenam filiumque Arionem (Graece Ἀρείων), equum fabulosum, parit. Mater, irá ob hanc vicissitudinem incensa, epitheton Erinys 'furens' accipit.[3]

Etymologia[recensere | fontem recensere]

Vocabulum despoena a vocabulo Graeco Mycenaeo *des-potnia deducitur, 'domina domús, materfamilias' significans, a Graeco domos, a PIE *dem/*dom 'aedificare, domus' + potni (Graece potnia 'domina' deducto. Forma mascula est despotes (Graece Δεσπότης 'dominus domus, paterfamilias').[4] Inter Mycenaea vocabula cognata sunt potnia et Posedao (Poseidon), quae in Graecia classica easdem significationes habentia hereditate accepta sunt. Demeter probabiliter est verbum cognatum, 'mater domús, materfamilias' significans, a PIE *dems-mater deductum.[5]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Pausanias, 8.25.7, 8.42.1.
  2. Pausanias, 8.37.9
  3. Pausanias, 8.25.5–6.
  4. Online Etymology Dictionary
  5. Frisk, Griechisches Etymological Woerterbuch. Commentarium 1271.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externus[recensere | fontem recensere]


Stipula Haec stipula ad litteras spectat. Amplifica, si potes!
stipula Haec stipula ad mythologiam spectat. Amplifica, si potes!
Sancti Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes!