Derventio (Derbia)

E Vicipaedia
(Redirectum de Derventio (Derby))
Salire ad: navigationem, quaerere
Merge-arrows.svg
Suadetur ut haec commentatio cum Derventio Coritanorum contribuatur.
De quo sententiam tuam, rogamus, profer in pagina disputationis.

Vide etiam paginam discretivam: Derventio

Puteus Romanus saeculo III factus, iuxta castellum Derventionem situs in suburbio Derbiensi hodierno Little Chester

Derventio fuit castellum et vicus Romanus satis parvus, ad ripas fluminis Derventionis situs et ad transitum viarum trium, scilicet eam quae nomen recentius Ryknild Street habet, eam quae occidenti versus ad Devam tendit, necnon illam quae trans montes per Aquas Arnemetias usque ad Mamucium pervenit nomenque The Street reclamat. Hoc in pago, ubi postea urbs Derbia aedificata est, munitiones Romanae tres nobis e ruinis cognoscuntur, quarum antiquissima eo loco reperitur quae hodie Strutt's Park appellatur; altera iuxta vicum suburbanum hodiernum Little Chester; recentissima sub Hippodromo Derbiensi.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • M. Brassington, "The Roman Roads of Derby" in Derbyshire Archaeological Journal vol. 101 (1981) pp. 88-92
  • J. Dool, H. Wheeler et alii, Roman Derby - Excavations 1968-1983. 1986. (Derbyshire Archaeological Journal vol. 105, 1985)
  • Barry C. Burnham, John Wacher, The Small Towns of Roman Britain. Londinii: Batsford, 1990
  • "Derventio (2)" in A. L. F. Rivet, Colin Smith, The Place-Names of Roman Britain (Londinii: Batsford, 1979) p. 334
  • "Derby" in Tabula Imperii Romani: Britannia septentrionalis (Londinii: Oxford University Press, 1987. ISBN 0197260594) p. 29

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


Bullet blue.png De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.