Der Schuh des Manitu

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Schlaegel und eisen yellow.svg -2 Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.

Der Schuh des Manitu (titulus Theodiscus, sc. Latine Calceus Manitūs) est pellicula anno 2001 administratione et persona principali agenti Michael Bully Herbig ducta. Cavillatio seriei pellicularum Winnetou est.

Argumentum[recensere | fontem recensere]

Abahachi, Indus Americanus et princeps Apachium, atque Ranger, qui quondam Abahachem a hamaxosticho rapide appropinquante servavit et itaque foedum sanguineum cum eo iniit, pecuniam apud principem Schoschonum fenerant tabernam gentilem empturi. Taberna autem nuperrime empta contigio tenui ruta, legatus Schoschonum, qui filius principis Schoschonum est et pecuniam Santae Mariae tabernae venditori daturi est, effugiebat sed a Santa Maria necatur, qui pecuniam furatur. Cum autem Santa Maria amicitiam cum principem Schoschonum - mentitus filium ab Abahache interfectum esse pecuniamque ab eodem ablatam esse - inierit, Abahachi Rangerque et necis et raptus accusantur atque capitis damnantur. Fuga autem eis contingit. Nunc eis indicia innocentiae quaerenda et pecunia comparanda est. Abahachi autem meminit sibi quondam chartam thesauri fuisse, quam in partes quattuor divisit singulasque amicis Dimitri Graeco saltatricique Uschi atque fratri Winnetouch dedit...