Denotatio

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Potesne huius imaginis denotationem sine connotationibus intueri?

Denotatio est, cum aliquid animadvertendi causa, vel aliquis infamandi causa, nota quadam indicatur.[1] Haec fere est significatio cotidiana antiquitus usitata.

Denotatio etiam est terminus in semantica et semiotica et philosophia usitatus, qui primarium et definitivum verbi aut signi sensum significare dicitur. Hoc loco denotatio conferri solet cum connotatione, qui secundarius (conventionalis aut subiectivus) verbi aut signi sensus est. Nam denotatio crucis est figura quaedam geometrica, quam quilibet agnoscere posse creditur, ubicumque habitat, quoscumque mores habet. Connotatio autem crucis praecipue ad religionem Christianam pertinet. Saepe fit, ut denotatio non possit a connotatione distingui, nam nec sermo nec scriptio umquam contextu et existimationibus vacat. Itaque sunt qui de utilitate huius notionis dubitent.[2]

Denotatio cum connotatione conlata[recensere | fontem recensere]

Signum Saussureanum

Rolandus Barthes, praesertim in scriptis suis veterioribus, denotationem a connotatione distinguere voluit hoc modo: significationem in duo ordines dividit, primum et secundum. Prima est denotatio, quae in signo Saussureano consistit ex significanti (sive imagine acustica) et significato (sive conceptu) constanti.[3] Quod signum denotativum ita describi potest:

( Significans , Significatum )
sicut ( /su:s/ , 'sus' )

Connotatio autem est significatio secunda, quae signo denotativo utens vice significantis novo significato additur:

( ( Significans , Significatumi ) , Significatumj )
sicut ( ( /su:s/ , 'sus' ) , 'homo ineptus'[4] )

Ex quo consequi videtur, ut denotatio significatio primaria et fundamentalis habenda sit. Tametsi non desunt signa (sicut sus), quorum denotationes univocae esse videntur, tamen sunt signa etiam plura in quibus existimationes connotativae videntur veritates denotativas praecedere,[5] sicut crux cuius significatio religiosa significationi geometricae praestare videtur. In delinienda autem cruce multum refert atque ad interpretationem confert, utrum subversa an lateri innixa (sicut in crucum et circulorum ludo) figuretur.

Lexema et mundus[recensere | fontem recensere]

Constat denotationis a connotatione distinctionem omnino contemplativam esse ac plures movere quam solvere quaestiones. Itaque multis semanticae et semioticae studiosis visum est denotationem aliter animo concipere. Saussure in signo intellexit rem mentalem, quae non rem et nomen sed conceptum et "imaginem acusticam" inter se coniungeret iunctura inseparabili.[6] Sed Saussure omnino, signum qualem habeat rationem cum mundo a systemate linguae (langue) extrario, inspicere praeteriit. Itaque linguistae de lexematibus sive unitatibus lexicalibus loqui malunt et denotationem describunt rationem, quae obtinet inter lexemata et actiones homines locos processus proprietates aliasque categorias ontologicas, ex quibus mundum constare intellegimus.[7] Actiones homines loci aliaeque categoriae, ad quas lexema aut signum adhiberi potest, in vicem appellantur denotata. Sed haec denotatio non est simplex sed obliqua, sicut hoc triangulo semiotico monstratur:[8]

                                 Lexema
                                   ╱╲
             sɪɢɴɪғɪᴄᴀᴛɪᴏ        ╱    ╲       ᴅᴇɴᴏᴛᴀᴛɪᴏ
                               ╱        ╲
                             ╱            ╲
                       Conceptus ———————> Categoria        

                               ᴅᴇᴛᴇʀᴍɪɴᴀᴛɪᴏ

Significatio lexematis est conceptus, qui in mentibus (con)locutorum residet. Conceptus in vicem determinat sive mentibus repraesentat categoriam ontologicam, quae ex iis rebus aut eventis aut actionibus constat, ad quas lexema adhiberi et referri possit. Itaque significatio lexematis q.e. sus est notio sive conceptus 'sus', qui categoriam sᴜs determinat, quae ex iis rebus constat, ad quas sus lexema referri possit. Conceptus autem currendi ('currere') ex iis actionibus — categoria ᴄᴜʀʀᴇʀᴇ — constat, ad quas lexema currere adhiberi possit. Constat igitur denotationem esse categoriam, ad quam lexema referri et adhiberi possit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Ps.Quint., Declamatio maior 19.3 Omnium maledictis succlamatus, omnium denotatione damnatus est.
  2. Sicut Geach (1962: 55).
  3. Barthes (1964: 130-131).
  4. Cic. Ac. 1.5.18 "Etsi non sus Minervam, ut aiunt, tamen inepte, quisquis Minervam docet."
  5. Fiske (1982: 92).
  6. Le signe linguistique unit non une chose et un nom, mais un concept et une image acoustique" (Saussure 1922/1969: 98); Le signe linguistique est donc une entité psychique à deux faces [...] Ces deux éléments sont intimement unis et s'appellent l'un l'autre" (idem, 99).
  7. Lyons (1977a: 206-215); Löbner (2002: 25-27).
  8. Löbner (2002: 25).

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Barthes, Roland (1964) Eléments de sémiologie. Communications 4 (#4): 91-135.
  • Chandler, Daniel (2002) Semiotics. The Basics. London: Routledge.
  • Fiske, John (1982) Introduction to Communication Studies. London: Routledge.
  • Geach, Peter (1962) Reference and Generality. Ithaca: Cornell University Press.
  • Löbner, Sebastian (2002) Understanding Semantics. London: Arnold.
  • Lyons, John (1977a-b) Semantics, 1-2. Oxford: Oxford University Press.