Demographia Antiquitatis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Demographia Antiquitatis est Demographia regionarum culturae Antiquitatis participium. Cum prius plerumque de summa omnium hominum inter Aetatem Aeneam et lapsum imperii Romani vivantium disputaverint, indagatores hodierni etiam rationem utriusque sexus perspicere operam dant. Cum primum conditis civitatibus Graecis surrectoque imperio Romano numerus incolarum ingenter auctus esset deinde occasus rapidus tumultuum socialium oeconomicorumque, sed imprimis migrationum causa secutus est, qua re Europa ad statum rudem antiquum reducta est. Praeterea res demographicae multum valent ad magnitudinem strucuramque oeconomiae imperii Romani cognoscendum

Graecia antiqua et Coloniae Grecae[recensere | fontem recensere]

Ineunte 8. saeculo a.C. civitates Graecae oras maris Mediterranei et Euxini coloniis locupletare coeperunt. Adhuc incertum est, utrum causa illius motus nimia frequentia populi an continua ariditas fuerit.

Numerus omnium incolarum Graecorum terrarum (id est Graecia propria, Magna Graecia et orae Asiae Minoris) saeculo quarto inter 8.000.000 et 10.000.000 fuisse aestimatur, quasi decemplex numerus mortalium, qui saeculo octavo a.C. easdem regiones incoluerant.

Graecia propria[recensere | fontem recensere]

Volventibus annis interpretatio nominis Graeci identidem mutabat. Cum nostra tempestate Macedonia pro parte Graeciae haberetur, tempore antiqua regnum separatum extabat Doricido sermone usque ad acceptionem dialectus Atticae utens. Rursum Ionia, quondam pars magni momenti ad incrementum culturae Graecae fuit, hodie autem a Turcis habitata est.

Athenae saeculo quarto a.C. 60.000 viri (exclusi sunt servi) habitavisse pro certo habetur. Propterea urbs patria non minus quam 350.000 incolarum fuisse aestimant.

Magna Graecia[recensere | fontem recensere]

Saeculo quinto a.C. Sicilia antiqua inter 600.000 et 10 centena milia numeravisse haud absurdum est. Insula enim ubique crebris municipiis frequentata fuit, quorum maximum fuit Syracusarum civitas, quae 125.000 incolarum numerans circa vicenae centesimam partem omnium Sicilianorum continuit. Cum reliqua quinque oppida non minus quam 20.000 incolarum haberent in Sicilia dimidia pars hominum in urbibus complectum esse existimatum est.

Regna Hellenistica[recensere | fontem recensere]

Aegyptus Graecus[recensere | fontem recensere]

Scriptor Graecus Diodorus Siculus putavit Aegyptum 7.000.000 incolarum continere, quod quidem ante expugnationem Romanam aestimavit. Horum 300.000 Alexandriam incoluisse censuit.

Regnum Seleucidarum[recensere | fontem recensere]

Indagatores hodierni consentiunt ingens regnum Seleucidarum inter 25 et 35 decies centena milia incolarum habuisse.

Imperium Romanum[recensere | fontem recensere]

Sunt multae variaeque aestimationes ad numerum incolarum spectantes, earum imissima 45, amplissmia 120 centesima milia incolarum enumerat. Sed opinio communis est numerum 55-65 decies centesima milia incolae non excessisse.

Tabula numerus aestimatus Augusto imperatore monstrans:

Regio Incolae
Totum imperium 56.8
Pars Europaea 31.6
Pars Asiatica 14.0
Pars Africana 11.2

Tabula numerus ab indagatore Russels aestimatus anno 1 AD monstrans (1959)

Regio Incolae
Totum imperium 46.9
Pars Europaea 25
Pars Asiatica 13.2
Pars Africanus 8.7
Partes Europae barbaricae 7.9

Tabula numerus ab indagatore Russels aestimatus anno 350 AD monstrans (1959)

Regio Incolae
Totum imperium 39.3
Pars Europaea 18.3
Pars Asiatica 16
Pars Africana 5
Partes Europae barbaricae 8.3