Demetrius Cantemir

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Incisura Demetrii Cantemir
Demetrius Cantemir

Demetrius Cantemir (natus 26 Octobris anno 1673 in civitate Silisteni vel Iassii; mortuus anno 1723) fuit princeps Moldaviae ab Domini 1710 usque ad annum 1711. Fuit quoque encyclopaedista, compositor poetaque.

Vita Demetrii Cantemir[recensere | fontem recensere]

Filius principis Constantini Cantemir, Demetrius Cantemir Graecis, Latinis Slavisque linguis ac litteris studuit Iassii in urbe. Cantemir ingentis memoriae fuisse dicitur.

Litteris etiam Constantinopoli studuit traditione respectante?; ibi viginti annis vixit. Anno 1710 Cantemir a sultano Ahmedo III princeps Moldaviae nominatus est. Patre praesente Demetrius Cantemir etiam "Hospodar" sive "Gospodar" (Latine: Dominus) nominatus est. Anno 1710 amicitiam fecit cum Russiae imperatore Petro Magno, qui tum bellum gessit cum Turcia. Cantemiri enim Valachiam Moldaviamque in unam patriam coniungere desideravit.

Russicus autem exercitus non vicit. Cantemir in Russiam fugit, titulum principis Moldaviae renuntiavit. Princeps Imperii Russiae nominatus nonnullas terras in Ucraina sitas obtinuit. Academiam Artium et Scientiarum Petropolitanam condidit.

Demetrius Cantemir mortuus est anno 1723 Charcoviae. Antiochum Constantinumque filios, Mariam Smaragdamque filias genuit.

Haereditas artistica culturalisque[recensere | fontem recensere]

Notum est Demetrium Cantemirem undecim linguas scisse, antiquas modernasque. Humanista quoque fuit: mathematicis studuit, architecturam, historiam, theologiam, artem musicae, philosophiam et litteraturam cognovit. Linguam Dacoromanicam ad familiam linguarum Romanicarum pertinere in libro suo de historia regionis demonstravit. Notationem musicalem invenit, quo nonnullas (circa 350) compositiones scripsit, quarum stylus est Turcicus.

Demetrius Cantemir etiam de historia Turciae Moldaviaeque, de Islam Arabiaeque scripsit. Socius Academiae Berolinensis anno 1714 nominatus est. Eodem anno Descriptionem Moldaviae, librum suum clarissimum, Latine scripsit.

Opera[recensere | fontem recensere]

  • Divanul sau gâlceava înţeleptului cu lumea ("Divan")
  • Istoria ieroglifică ("Historia hieroglyphica")
  • Hronicul vechimei a romano-moldo-vlahilor ("Historia Romano-moldavo-valachorum ab antiquis incipiens")
  • Incrementa atque Decrementa Aulae Otomanicae, liber Latine scriptus, Anglice primum editus
  • Descriptio Moldaviae, liber Latine scriptus, Theodisce primum editus
  • Compendium universae logices institutionis
  • Monarchium physica examinatio
  • Systema religionis mahomedanae
  • Kitab-i-musiki ("liber musicae"), liber Turcice scriptus