Dellium

E Vicipaedia
(Redirectum de Dellium (Unionis Terra))
Salire ad: navigationem, quaerere


Metropolitana Dellii regio; imago ex satellite Landsat-5, 12 Martii 2011.

Dellium, ipso loco Dilli (Hindice: दिल्ली ; Punjabi: ਦਿੱਲੀ ; Urdu: دِلّی) vel Dehli (Hindi: देहली ; Punjabi: ਦੇਹਲੀ ; Urdu: دهلی) enuntiatum, rite Nationale Capitale Territorium Dellii (NCT), est maxima area metropolitana et secunda metropolis numero civium in India.[1][2][3][4] Dellium est octava orbis terrarum metropolis, 16 753 235 habitantibus in territorio tempore census 2011. Sunt paene 22.2 milliones habitantium in regione urbana, rite Regione Capitis Nationalis (National Capital Region) appellata, quae etiam Noidam, Noidam Maiorem, Ghaziabad, Gurgaon, et Faridabad, cum aliis oppidis minoribus, comprehendit.[5]

Flumen Yamuna prope Dellium

Nomen Dellii saepe ad regiones urbanas prope NCT spectat, atque adeo ad Novum Dellium, caput Indicum, quod intra metropolem iacet. Quamquam Unionis territorium a gubernatione foederata administrata, NCT hodie est civitatis Indiae simile, legislatura praedita, et superiore iudicio exsecutivaque ministrorum concilio, capite principe ministro. Novum Dellium, a gubernatione Indiae et gubernatione Dellii coniunctim administratum, etiam est caput NCT.

Regio urbis, ad ripas Fluminis Yamunae sita, continenter post saeculum 6 a.C.n. vel ante habitata est,[6] sed habitatio humana creditur post secundum millennium a.C.n. coepisse.[7] Dellium late habetur situs Indraprasthae, commenticii capitis Pandavas tempore Mahabharata.[8] Dellium in historiam emersit maior urbs rerum politicarum, culturae, et commercii secundum itinera mercaturae inter Indiam septentrio-occidentalem et Planitiem Gangeticam, sultanatibus Delliensibus orsis.[9][10] Id est situs multorum monumentorum antiquorum et mediaevalium, et locorum reliquiorumque studii archaeologici. Anno 1639, Shahjahan imperator Mughal novam urbem muro cinctam Dellii aedificavit, quae caput erat Imperii Mughal a 1649 ad 1857.[11][12]

Urbes sorores et regiones gemellae [recensere]

Dellio sunt urbes sorores sequentes:[13]

Urbs Locus geographicus Civitas Post
Seoul Area Capitis Civitatis Seoul Respublica Coreana
Sicagum Metropolitana Sicagi area Civitates Foederatae 2001[14]
Londinium Anglia Britanniarum Regnum 2002[15]
Angelopolis Los Angeles Comitatus Californiae Civitates Foederatae
Sydneium Nova Cambria Australis Australia
Kuala Lumpur Selangor Malaesia
Moscua Medius Districtus Foederalis Russia 2002[16]
Tokyo Regio Kantō (insulae Honshū) Iaponia
Ulan Bator Mongolia medio-orientalis Mongolia 2002[16]
Petropolis Districtus Foederalis Septentrio-Occidentalis Russia 2002[16]
Lutetia (Urbs Socia) Insulae Franciae (regio) Francia 2006[17]
Fukuoka Praefectura (Regio gemella) Kyushu Iaponia 2007

Notae [recensere]

  1. Irfan Habib, The agrarian system of Mughal India, 1556-1707, Oxford University Press, 1999, ISBN 9780195623291 
  2. Royal Asiatic Society, Journal of the Royal Asiatic Society of Great Britain & Ireland, Cambridge University Press, 1834 
  3. L.T. Karamchandani, India, the beautiful, Sita Publication, 1968 
  4. The National geographical journal of India, Volume 40, National Geographical Society of India, 1994 
  5. "World Urbanization Prospects: The 2009 Revision Population Database". UN .
  6. Asher, Catherine B (2000) [2000]. "Chapter 9:Delhi walled: Changing Boundaries". In James D. Tracy. City Walls. Cambridge University Press. pp. 247–281. ISBN 0521652219 .
  7. [http://www.indiatourism.com/delhi-history/index.html "Delhi History" in Delhi Tourism (Advent InfoSoft (P) Ltd). Nexus die 22 Decembris 2006 confirmatus. Nexus mortuus Ianuario 2011.
  8. [http://delhiplanning.nic.in/Economic%20Survey/ES%202005-06/Chpt/1.pdf "Chapter 1: Introduction," pp. 1–7 in Economic Survey of Delhi, 2005–2006 (Planning Department, Government of National Capital Territory of Delhi). Format PDF. Nexus die 21 Decembris 2006 confirmatus.
  9. Necipoglu, Gulru (2002) [2002]. "Epigraphs, Scripture, and Architecture in the Early Sultanate of Delhi". Muqarnas: An Annual on the Visual Culture of the Islamic World. BRILL. pp. 12–43. ISBN 9004125930 .
  10. Aitken, Bill (2001) [2002]. Speaking Stones: World Cultural Heritage Sites in India. Eicher Goodearth Limited. pp. 264 pages. ISBN 8187780002 .
  11. The Encyclopedia Americana: A Library of Universal Knowledge. 8. Encyclopedia Americana Corp. 1918. p. 621 
  12. Sehgal, R.L. (1998) [1998]. Slum Upgradation: Emerging Issue & Policy Implication's. Bookwell Publications. p. 97. ISBN 8185040184 .
  13. "Delhi to London, it’s a sister act". India Times. 7 July 2002 .
  14. "Sister cities of Chicago" .
  15. "Friendship agreement to be signed between London and Delhi" 
  16. 16.0 16.1 16.2 "Sister-City Agreements" .
  17. "Paris wants 'sister-city' relationship with Delhi" .

Bibliographia [recensere]

Aliae encyclopaediae

Nexus externi [recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Dellium spectant.
Wikivoyage-logo.svg Vide Dellium apud Viciviam.
Gubernatio
Aliae res

Mille Paginae.png