Dei filius

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam fere homonymam: Dei Filius (constitutio dogmatica)

Dei filius est nomen honorarium variis in religionibus in usu. In religione Iudaica populum aut reges Israel vel etiam singulares Israelitas iustos significat. In religione Christiana unus Iesus Nazarenus Dei filius incarnatus annuntiatur, qui iam ante mundi creationem (Io 17,5), (Io 17,24) erat, quem Deus ab aeternitate ad hominum redemptionem miserat, qui ipse est Deus.

Antiquitas[recensere | fontem recensere]

Alexander Magnus, "Filius Iovis, patris deorum“, singula res "Sarcophagi Alexandri"

Princeps in imperiis antiquae Orientis fere ab 2000 a.C.n. saepe Dei filius vocabatur. In Aegypto antiqua Pharao filius dei Amun appellabatur. Hellenismo Alexander Magnus "Filius Iovis" colebatur. Quod nomen Seleucidae receperunt.

Postquam Gaius Iulius Caesar mortuus deusque declaratus est, Augustus primus imperator Romanus ab anno 27 "dei filius" (theou hyios) et "deus ex deo" (theos ek theou) vocatus est, quo Cultus imperatorius Romanus initium cepit.

Iudaismus[recensere | fontem recensere]

Tanach fidem Israelitarum contra polytheismum et adorationem hominum, animalium aut rerum determinat.

Propheta Osee (Os 11,1) totum populum Israel Dei filium vocat. In psalmis regum, qui dicuntur, rex Israel saepius ita nominatur (Ps 2,7; Ps 89,28). Imagines translationesque, quamvis ex sermone aulico antiquae Orientis sumptae sint, tamen numquam regem a Deo re vera genitum sive semideum esse affirmant. Contra titulus quasi adoptionem significat, qua rex dux populi Dei factus ad Dei voluntatem efficiendam constitutus est.

Christianismus[recensere | fontem recensere]

Iesus Christus filius Dei omnipotentis

Novum Testamentum[recensere | fontem recensere]

Ecclesia primitiva nomen e Bibliis notum in solum Iesum Nazarenum retulit, ut eius singularis cum Deo Israel coniunctio exprimeretur. "Dei filius" sive "Filius Dei" vel simpliciter "Filius" una cum appellationibus Christus ("unctus") et Kyrios ("dominus") inter nomina honorifica in Novo Testamento saepissime adhibita sunt. Paene in omnibus Novi Testamenti scriptis in usu tantum in Epistulis pastoralibus, Epistula II ad Thessalonicenses, Epistula Iacobi, Epistula I Petri et Epistula Iudae deest. [1]

Utrum Iesus ipse se Dei filium nominavisset non liquet,[2], sed in sententiis sibi attribuitis se Filium hominis nominavit (Lc 9,58; 12,17; Mc 3,28 etc.).

Ecclesia antiqua (Patristica)[recensere | fontem recensere]

Medium aevum[recensere | fontem recensere]

In theologia trinitatis, Dei filius ut "Deus Filius", secunda persona putatur.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Martin Karrer: Attribute und Benennungen Jesu, in: Jesus Christus im Neuen Testament, Gottingae 1998, p. 352f
  2. Hans Conzelmann, Andreas Lindemann: Arbeitsbuch zum Neuen Testament 12. ed., Mohr/Siebeck, UTB 52, p. 491

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Martin Hengel: Studien zur Christologie, Kleine Schriften Vol. 4, ed. a Claus-Jürgen Thornton, WUNT 201, Tubingae 2006, imprimis commentatio 4: Der Sohn Gottes, p. 74–145.
  • Klaus Koch: Der König als Sohn Gottes in Ägypten und Israel, in: Eckart Otto / Erich Zenger (Edd.): "Mein Sohn bist du" (Ps 2,7), Studien zu den Königspsalmen, Verlag Katholisches Bibelwerk, Stuttgardiae 2002, p. 1-32.
  • Peter Müller: Sohn und Sohn Gottes: Übergänge zwischen Metapher und Titel : Verbindungslinien zwischen Metaphorik und Titelchristologie am Beispiel des Sohnestitels, in: Jörg Frey (Ed.): Metaphorik und Christologie, Theologische Bibliothek Töpelmann 120, De Gruyter, Berolini et al. 2003, p. 75-92.
  • Ulrich B. Müller: "Sohn Gottes" - ein messianischer Hoheitstitel Jesu, in: Zeitschrift für die neutestamentliche Wissenschaft und die Kunde der älteren Kirche 87 (1996), p. 1-32.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]