Decurio

E Vicipaedia

Decurio in Imperio Romano fuit sive miles, qui quendam gradum militarem variis temporibus varia significantem obtinuit, sive socius consilii alicuius civitatis Romanae.

Gradus militaris[recensere | fontem recensere]

Crista transversa

Decurio initio fuit dux manus decem militum exercitus Romani decuriae dictae. Postea minima legionis manus erat contubernium octo militum, cui non erat dux.

Initio etiam in equitatu Romano quaeque turma in tres decurias divisa erat, quibus decurio praeerat. Nomen decurionis pro turmae duce etiam tum in usu pemansit, cum postea (tempore imperiali) in alis auxiliorum singulus turmarum dux erat, qui a triginta ad quadraginta milites duxit. Hic decurio equitatus centurioni legionis par erat. Sicut hic etiam decurio crista transversa ornatus erat. Minimum quadruplum stipendium simplicis militis accepit et verosimiliter tres equos habuit.

Administratio civilis[recensere | fontem recensere]

In administratione civili, decurio vel curialis fuit socius consilii civitatis, qui tempore imperiali et antiquitate posteriori per totam vitam electi sunt. Hoc nomen a curia deductum est. Primores civitatum, municipiorum et coloniarum erant, in quibus securitati, rebus oeconomicis et religiosis (feriis, ludis consulere debuerunt. Hoc munus honos habebatur et intra gentem tradi solebat. Praeterea saepe ii, qui muneribus curialium functi sunt, civitate Romana donati sunt (usque ad Constitutionem Antoninianam anni 212).

A saeculo autem secundo exeunte, onus muneris nimis grave factum est, imprimis quod curialibus vectigalia, cum parum exigi possent, ipsis solvenda erant. Qua re multi curiales patriam fugerunt.[1]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Propyläen Weltgeschichte 4: 548s.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Marcus Junkelmann: Die Reiter Roms. Pars 2: Der militärische Einsatz. Zabern, Moguntiaci 1991, ISBN 3-8053-1139-7.
  • Marcus Junkelmann: Die Reiter Roms. Pars 3: Zubehör, Reitweise, Bewaffnung. Zabern, Moguntiaci 1992, ISBN 3-8053-1288-1.