Decrementum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Decrementum est vocabulum a multis, qui capitalismo ac consumismo adversantur, adhibitum, quo optio proponitur socialis atque oeconomica, per quam iustitia socialis, quam plurimorum beatitas, orbis terrarum integritatis naturalis conservatio, vitae tranquillitas, amicitiae et propinquitatis necessitudines artiumque cultus incremento oeconomico, id est productioni et consumptioni, praeferantur, quod non nisi acceptione decrementi alicuius eiusdem generis fieri potest.

Decrementi astipulatorum opiniones diverse reprehenduntur et quod decrementum re vera recessio oeconomica sit et bonorum adfluentiae officiat, et quod in terris indigentioribus e contrario incremento oeconomico sit opus ut paupertas minuatur, et quod incrementum oeconomicum non sit noxium nisi forte inaequalitates pecuniariae accedant, et quod technologia progrediens nocivis incrementi oeconomici exitibus per se ipsa mederi possit, et quod mercatura libera regulisque externis expedita rerum naturalium consumptarum penuriae per pretiorum mercium augmentum ac novorum energiae fontium usum obviare valeat.


oecolodia Haec stipula ad oecologiam spectat. Amplifica, si potes!

Formula:Oeconomia-stipula

Sociologia Haec stipula ad sociologiam spectat. Amplifica, si potes!