Deathspell Omega

E Vicipaedia

Haec commentatio vicificanda est ut rationibus qualitatis propositis obtemperet.
Quapropter rogamus ut corrigas, praecipue introductionem, formam, nexusque extra et intra Vicipaediam.

Deathspell Omega est grex musicus metalli nigri Francicus anno 1998 conditus notusque ob "Normam Evangelii Diaboli".? Cuius carmina praecipue cultum Satanae iuxta metaphysicam necnon diversa theologica argumenta tractant, qualia grex fusius explorare habetur quam plurimi nigri metalli greges. In nonnulla quoque carmina Georgius Bataille vim habuit.

Biographia[recensere | fontem recensere]

Primis temporibus Deathspell Omega nigrum metallum crudum atque intemperatum non secus ac Transilvanian Hunger a grege Darkthrone compositum canebat, cum anno 2004 novum ederet opus c.t.? Si Monumentum Requires, Circumspice, in quo cerni potest motus ad melodias numerosiores? et diversiores nonnumquam cantum Gregorianum vocesque in choro concinentes nostra lingua immiscens. Quo edito fautorum numerus, quamvis non vulgo, auctus est.

Opera post Si Monumentum Requires, Circumspice vel numerosiora sunt, in quibus quinque cantus anno 2009 missa sunt – Kénôse et duo opera divisa. Secundum triadis opus, Fas – Ite, Maledicti, in Ignem Aeternum, anno 2007 magna cum laude editum est in luce. Grex anno 2009 aliud EP, Veritas Diaboli Manet in Aeternum - Chaining the Katechon, edidit.

De gregis sodalibus minimum compertum habetur, cum nec sedes retialis eis sit nec notitia eorum usquam praebeatur. Percunctationes autem ad sententias argumentaque explicanda saepius actae sunt.

Sodales[recensere | fontem recensere]

  • Hasjarl - citarista
  • Mikko Aspa - cantator, tympanator
  • Khaos - bassista

Discographia[recensere | fontem recensere]

Studii alba[recensere | fontem recensere]

  • MM - Infernal Battles (Proelia Infernalia)
  • MMII - Inquisitors of Satan (Quaesitores Sathanae)
  • MMIV - Si Monumentum Requires, Circumspice
  • MMVII - Fas - Ite, Maledicti, in Ignem Aeternum

Alba partita[recensere | fontem recensere]

  • MMI - Clandestine Blaze / Deathspell Omega
  • MMI - Sob A Lua Do Bode / Demoniac Vengeance (Ultio Daemonium)
  • MMII - Mütiilation / Deathspell Omega
  • MMV - From the Entrails to the Dirt (De Visceribus Ad Solum)
  • MMV - Crushing The Holy Trinity (Trinitatem Sanctam Obruere)
  • MMVIII - Veritas Diaboli Manet in Aeternum

Demo et EP[recensere | fontem recensere]

  • MCMIC - Disciples of the Ultimate Void (Discipuli Vacui Ultimi) - Demo
  • MMV - Kénôse - EP
  • MMVIII - Veritas Diaboli Manet in Aeternum: Chaining the Katechon - EP
  • MMVIII - Mass Grave Aesthetics (Mores Sepulchri Maximi) - EP

Congeries[recensere | fontem recensere]

  • MMVIII - Manifestations 2000-2001
  • MMVIII - Manifestations 2002

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Nexus bibliographici[recensere | fontem recensere]