Latinitas bona

De instructione principis (Giraldus)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

De instructione principis opus est scriptoris Giraldi Cambrensis (saec. XII p. C. n.). Liber unicus divisus est in distinctiones tres, quarum prima praecepta moralia continet, secunda tertiaque res gestas temporis Giraldi. Haec duae distinctiones historiam praebent regis Angliae Henrici II, et praesertim de discordiis eius cum regibus Franciae et cum filiis suis quattuor, scilicet Henricus rex iunior, Gaufridus comes Britanniae, Ricardus comes Pictavensis postea rex, Ioannes sine terra postea rex.

Giraldus doctissimus erat litteratura classica, Biblica, mediaevali. In hoc libro citantur Biblia, Servius qui de Vergilio commentat, Gildas, Itinerarium Regis Ricardi, alii multi.

Continentur[recensere | fontem recensere]

I. Prima distinctio, ubi inter alia legimus de Britannia terra fertilis tyrannorum, de Pictis et Scotis, de antiquis legibus Anglorum de naufragio, de rege Arthuro iis diebus invento in insula Avalonia, de rege Eduardo Confessore, de regis Lodovici VII virtutibus

  1. De principis moderamine
  2. De principis mansuetudine
  3. De principis verecundia
  4. De principis pudicitia
  5. De principis patientia
  6. De principis temperantia
  7. De principis clementia
  8. De principis munificentia
  9. De principis magnificentia
  10. De principis iustitia: praesertim de laudabili in Francia consuetudine facinorum puniendorum, primum fustigatione in publico conspectu, semel repetitum cauteribus seu mutilatione, bis repetitum exoculatione vel patibulo
  11. De principis prudentia
  12. De principis providentia
  13. De principis modestia
  14. De principis audacia et animositate
  15. De principis gloria et nobilitate
  16. De differentia inter regem et tyrannum
  17. De tyrannorum obitu et fine cruento
  18. De principum electorum tam vita laudabili quam fine
  19. De principalium nominum expositione
  20. De principis religione ac devotione: praesertim de regum Lodovici VII et Lodovici VIII mirabili castitate
  21. De finali principis intentione et felici totius vitae consummatione

II. Secunda distinctio

  1. De regis Anglorum Henrici secundi eventibus ab ineunte aetate secundis, et terris eiusdem in immensum augmentatis
  2. De magnorum virorum isto regnante in Angliam adventibus
  3. De enormibus eiusdem postea relictis et martyrio Thomae
  4. De rota fortunae ipsius de cetero semper inclinata, et per filios ipsum infestantes semper in praeceps data
  5. Litterae compromissionem regis Francorum Lodovici et regis Anglorum Henrici, Hierosolymam peregre simul eundi, protestantes
  6. De duobus interim cardinalibus ad scrutinium de morte martyris Thomae faciendum in Normanniam transmissis
  7. De tribus monasteriis in compensationem Hierosolymitanae peregrinationis, iam toties promissae, sophistice factis
  8. De flagellis rege Henrico a Deo datis et obitu regis iunioris
  9. De titulis Henrici tertii
  10. De comite Gaufredo iam iterum a patre diviso, et obitu eiusdem paulo post intempestivo
  11. De titulis comitis Gaufredi et fratris eiusdem iunioris mixtim consertis
  12. Quod non solum plagis verum etiam revelationibus crebris et comminationibus rex Henricus a Deo frustra praemunitus fuit et castigatus
  13. Revelatio militi de Lincolniae finibus Rogero de Escrebi facta
  14. Quod sicut flagellis et revelationibus, sic et beneficiis interdum et quasi blanditiis Dominus eum ad conversionem excitavit
  15. Litterae concordiam regis Henrici cum Philippo rege protestantes
  16. Litterae pacem et concordiam inter regem Franciae et comitem Flandriae per regem Henricum factam protestantes
  17. Litterae testamentum regis Henrici apud Waltham sollenniter factum protestantes
  18. De privilegiis a domino papa Alexandro III, maxime propter Galenses, perquisitis
  19. De privilegiis aliis propter Hybernicos impetratis
  20. Cassiliense concilium
  21. Tituli regis Henrici secundi de fine Topographiae Hyberniae hic transcripti
  22. De regno Hierosolymitano per Saldani potentiam interim arctato iam nimis et oppresso
  23. Litterae Urbani papae in Angliam ob hoc directae
  24. De patriarcha Hierosolymitano propter Henricum regem eiusque subsidium in Angliam transmisso
  25. Litterae Lucii papae tam monitoriae quam minatoriae regi Henrico tunc directae
  26. De verbis et monitis illius qui scripsit haec regi Henrico dictis in hac causa, eiusque responsis
  27. De responso Londoniae patriarchae facto et eius ex toto labore frustrato
  28. De patriarchae monitis et comminationibus in regem Henricum quasi prophetico spiritu ter prolatis
  29. Descriptio Anglorum regis Henrici secundi
  30. Notabiles in Anglia nostri temporis eventus
  31. Quod si finis eventuum felix fuisset, historia quoque commendabilis esset

III. Tertia distinctio

  1. De ultima inter reges Lodovicum et Henricum collocutione et laudabili ibidem Lodovici regis ad Deum supplicatione
  2. De terrarum a Philippo Lodovici filio, iuxta patris supplicationem et visam inde prius visionem, tam erga Blesenses et ducem Burgundiae necnon comitem Flandriae Philippum quam erga regem Henricum, revocatione
  3. De terra interim Ierosolimitana a Parthis et Paganis graviter impugnata et fere iam totaliter expugnata
  4. Litterae Clementis papae ad subventionem faciendam fidelibus directae
  5. De comite Pictavensi Ricardo primo magnatum Cisalpinorum cruce signato nobilique tam Cisalpinis quam et universis exemplo dato
  6. De astronomicis ex hac turbatione deceptis, et litteris quibusdam consolatoriis a quodam directis
  7. De comite Ricardo iter aggressuro sed per patris malitiam impedito, et ob hoc ad guerram animose converso
  8. De titulis Ricardi comitis Pictavensis occasionaliter hic intersertis
  9. De rege Henrico interim in Anglia decimarum exactionibus intento, et visionibus quam plurimis commonitoriis pariter et comminatoriis frustra sibi propalatis
  10. De comite Pictavensi Ricardo a patre dissociato et ad regem Franciae converso
  11. De rege Henrico per omnia confuso et verbo tanquam apostatico, quod pudor pariter et dolor extorsit, ab ipso prolato
  12. Quare se nunc segnius quam olim Normannia defendat? quaestio facta et responsio data
  13. De rege Henrico apostematis incommodo circiter inguina correpto, et confessione demum facta magis extorta tamen quam devota
  14. Visio nobili viro Ricardo de Riduariis ostensa et de rege Henrico in breve completa
  15. De imperatore Frederico crucis negotium et votum peregrinationis assumptum viriliter interim et incunctanter aggresso
  16. Visio quam super crucis negotio vidit ille qui scripsit haec, et visionis expositio
  17. De imperatoris animositate et litteris despicationis Saladino transmissis
  18. Responsio Saladini et litterae contrariae imperatori ab ipso directae
  19. Qualiter imperator per Hungariam iter arripuit et Danubio transito per Vulgariam in Macedoniam venit
  20. De nunciis ad imperatorem Graecum transmissis, primoque captis et detentis, deinde ex timore remissis, et victualium foro concesso
  21. De fraude Saldani Yconii et terra ipsius tota per quadraginta dies in armis et inedia periculis multis bellisque fere continuis transpenetrata, armis quidem et animositate grandique hostium strage, via parata
  22. De imperatore fluvio quodam Armeniae post tot victorias submerso (proh dolor!) et extincto, et exercitu tanto apud Antiochiam exinanito, et post tantam inediam copia secuta, tam distemperato quam disperso
  23. De imperatoris filio cum exercitus parte, sed longe minore, de Antiochia Tyrum, de Tyro Aconem viriliter transeunte
  24. Qualiter Cenomannia combusta rex Henricus inde fugatus fuit et de verbo apostatico iterum ab ipso prolato
  25. De urbe Turonensi a Francis occupata et rege Henrico in oppidulo de Azi concluso, et per ultionem et quasi fallaciam divinitus datam tanquam ad deditionem compulso
  26. De pictis et fictis et demum ignominiosa regis Henrici morte secuta
  27. De origine tam regis Henrici quam Alienorae reginae, et radice filiorum omni ex parte vitiosa
  28. De notabilibus quibusdam eventibus tanti principis mortem praecurrentibus
  29. De visionibus variis casum eiusdem praenunciantibus
  30. De visione Willelmi regis Ruffi quam ipse vidit, et alia de ipso visa, similique morti suae regis postea Ricardi morte secuta
  31. De finalibus quibusdam ad prioris evidentiam adiectionibus

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Giraldus Cambrensis De instructione principis libri iii. Londini: Societas "Anglia Christiana", 1846. [Caret liber i.]
  • Recueil des historiens des Gaules et de la France (Lutetiae, 1840-1904) vol. 18 ed. M.-J.-J. Brial. Parisiis: Palmé, 1879. [Carent capitula res Francicas non spectantia.]
  • Giraldus Cambrensis ed. Brewer ("Rolls Series"). Londini